Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 144

Precedente Successiva

patet. Ubi sanguis fugit et redit ac succurit, ubi est opus sique
de naribus affluat multus, prfusis aqua pedibus aut testiculis, revocatur
ad ipsorum auxilium, et fluere cessat. Sanguis occisi praesentem
occisorem indicat. Liquores multos destillatos, et quos vocant
aquas fortes, invicem pugnare notum est Alchimistis. Maxime autem
aqua vitae contra oleum, et res unctuosas. Ipse quoque vidi
aquam in destillatorio extractam ex sale et myrto rebusque siccis,
amarisque fluori confecto ex rosis et saccaro impositam, mirifice altercari,
fugere, resilire, irasci, fervere, sicut spiritus animalis diversam
ob qualitatem atque sensum. Omnes sane liquores cum a calore liquefaciente generentur, aut ex calido condensato fumo, calidos esse
sentientesque necesse est. Praeterea Reubarbarum videmus ex
cunctis corporis partibus choleram in ventriculum attrahere;
agaricum vero phlegma; senam, bilem atram; aliosque succos herbarum,
liquores alios; quibus stimulatus spiritus intestina stringit,
expellitque excrementa, purgatque. Hoc autem similitudinis vi fieri
comperimus, cum praedictae medicinae omnes similes sint colore,
odore et sapore humoribus, quos attrahunt. Proptereaque caput
aspidis oppositum loco in quo momordit hominem, attrahit ad se venenum
homini inimicum, aspidi vero amicum. Mus quoque nascens
in radicibus napelli deglutitus sanat hominem a veneno napelli, trahendo
ipsum totum in ventriculum, unde simul a spiritu expellitur
foras. At si bibatur alius napelli succus non attrahit primo haustum,
sed ipse permeat viscera, cum sit liquidus, ad alium liquorem napelli
se conferens similitudine. Mus autem odore trahit, et densitate
non it. Sensus quoque attractionis Antimonij, notus est cunctis
medicis. Pari modo ad extrahendum oleum ex vestibus eo prfusis,
requiritur aliud oleum, quod mollificet illud, sibique incorporet, similitudinis
vi: Postea apponitur res arida ambobus contraria, ut
bovis fel aut cinis, quo expellitur liquor unctuosus totus. Hac ratione
magica saponis compositio inventa est, ex calcis cinerisque lixivio
et oleo conglutinatis; Altero attrahendi gratia, altero vero
expellendi. Sapon quoque ex vini fecibus itidem confici potest, ad
vini maculas abstergendas. Sic et Theriaca ex venenantis viperarum
carnibus atque simplicibus rebus multis veneno inimicis componitur,
ut aliud amicitia trahat, aliud attractum per inimicitiam expellat;
aliud corroboret et in salutem aliud vertat.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche