Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 146

Precedente Successiva

Sic et animalium ossa infracta, separataque ab animali non amplius
crescunt; et ad certum tempus pervenientia non agentur, sic et cornua
et ovorum putamina, et dentes lapidib. simillimi, et maiori augmento ostrea,
conchilia, limaces, testudines lapidem habent vestem,
quae in eis nutritur et crescit ad determinatam quantitatem: Participatque
sensum cum eis communem, sed obtusum, qualis inest unguibus
nostris. Sed spinae Echinorum palam flectuntur ad motum
in radice membranosa et sentiente.
~ Quaecunque autem Entia nutriuntur, attrahunt introrsum alimentum,
non cuiuscunque substantie et qualitatis, sed illius modo,
quae illis cognata est, similisque: Sic etiam renuunt contrarium,
quare aes et ferrum evomunt excrementa passim, ac rubiginem, quod
absque sensu magno non fit. Sed magnes quae polum spectat, excellentis
sensus indicium affert. Sic et ferrum, quod ad ipsum fertur,
et adhaeret, ut in primo libro

satis dictum est. De Mercurji sensu
nemini dubium esse deberet, cum spiritalis liquidusque una conspiciatur
perpetuo agitari, et separatum uniri, utque se defendat, fieri
sphaericum, et libenter ad metallum perfectius currere, eique adhaerere:
nam intra arcam ex altero in alterum se confert angulum, ut perveniat
ad argentum, magis autem aurum appetit, cui fortiter inhaeret,
et per vim separatur. Quam ob rem aurifices cupientes auri minutias
et limaturam colligere, superinfundunt mercurium, qui frustula
omnia complectitur, sibique unit, deinde, apponitur igni, et Mercurius
statim exhalat, cum sit mollis, tenuisque substantiae; facile in
fumum convertibilis: Aurum vero in vase remanet. Sic circulatores
decipere solent imperitos ostentantes se ex mercurio aurum efficere
posse.
~ Praeterea inflexa vitra ac metalla, revertuntur ad positionem suam
rectam, vel sphaericam, magis autem quae sunt frangibiliora, quibus
perniciosius est inflecti. Extant lapides Astrohites, et Trochites, ut
testatur Plinius , ac nos vidimus, qui super plana tabula perfusaque
aceto aut limonis succo,a seipsis moventur, ita et pumex. Sunt enim
lapides porosi spiritum et tenuitatem continentes: quae acumine penetrantis
aceti excitantur, et cum tota mole moventur, sicut nos intermortui
alij odore reviviscimus. Extat sensus attractionis in eis;
nam succinum attrahit festucas; aurum et argentum, palmas olivasque,
quibus utuntur thesaurorum absconditorum investigatores ad
loci agnitionem. Corallium arborem lapideam intra mare esse, nemo
ignorat; quod aegrotis oppositum colorem amittit, ubi febricitant;
ubi cessat febris, iterum rubescit uti caro, cui est similis, et eius affectiones
compatitur. Porta narravit mihi, argentum intra quasdam
ipsius aquas chymicas conversum fuisse in arborem parvam frondosam
formosamque, ut ex putrefactis planta et animalia generat Paracelsus .
Iaspis ob similitudine, quam cum sanguine habet, eius

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche