Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 148
Arist. in 2. de Anim. vegetativa anima, non autem sensitiva praeditae
ad parent, propterea, quod
(ait) operationes sensus in eis et organa
non reperiuntur, qui nihilominus non modo
sensus sed et rationis
actus in eis agnovit alias, ( 2. Phys.) quando ostendit operari propter
finem, fructus videlicet ut aeternentur;
spinas ad defensionem,
et folia ad tegendum. At animam dat plantis, sed quomodo
animam
absque sensu? quia carent oculis et auribus? imo ostendimus
haec non esse
sensus, sed vias fenestrasque ad sentientem spiritum, ut
S.Chrysost. et S.August. docuerunt, Echinus enim caret. At vel tactum
non debuisset eis auferre, quippe
cum radices ori animais similes, terrae
immersas ad fugendum nutrimentum in eis
agnoverit: Quapropter
et gustum eis tribuere debuisset. Palam enim est, non
omnem
plantam omni in loco nutriri et gigni. Piper enim India producit
non autem
Italia. Arangia Italia nutrit non Germania. Nutritur
ergo planta terrestri ex fluore
sibi connatrali ac simili, cumque exugit,
itaque in dissimilem transplantata locum
non exugit, quia
consimilem non invenit, proptereaque moritur. Nec ex toto
solo
nutritur, at ex liquido. Idcirco circa fodimus, ut penetret
sol, et liquefaciat
solum fermentetque ita, ut possit in alimentum
converti. Ideoque fimum calidum
pinguemque radicibus apponimus.
Planta ergo secernit utilem ab inutili succo. Ergo
sentit quid
servet, quidve non conservet. Hocque palam in aestate faciunt
quando
nimio ab aestu sunt squalidae et demortuae, comas demissae,
velut afflicta animalia:
At superveniente pluvia subito revirescunt,
comas attollunt, vivificantur,
formosaeque redduntur, ac manifestae
letitiae sensum ostentant et refectionis, sicut
post inediam ac laborem
homines invenientes cibum: Ne hoc Virgium latuit.
~
Praeterea quo pacto distribui posset nutrimentum per totum corpus,
tanto ordine,
transmittendo partes solidiores ad ossa, lentas ad
carnes, pingues ad medullam,
viscosas ad nervos, et corticem, lubricas
ad folia, unctuosas ad semina, levem
beneque digestam substantiam
ad flores; nisi pars omnis sensum attrahendi simile
haberet,
et spiritus non intermaneret, qui coqueret, et partiretur
alimentum?
Patent insuper in planta nervi et vene adhaerentes ossi, et
in his
animam inhabitare necesse est, nam detecta undique cortice
moriuntur. At si ultra
dimidium ossis secentur, dummodo relinquatur
cortex ex opposita parte, non
moriuntur; quoniam spiritus
ipsarum crassus est, nec ita facile exhalat per
sectiones alterius partis;
Sed trahit adhuc ipse rectis vasibus, quem exsucta terra
subministrat
succum, reficiturque.
~ Praeterea ergo si plantis insunt ossa,
medulla, nervi, venae fibrae,
corium, os, vestes, arma, et prolificatio, ne
moriantur penitus, fatendum
est animalia esse, sensuque abundare. Hoc quidem
argumentum