Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 155
mundi cultor et cognitor; et ita in veritate factum est. Nulla
enim
natio reperitur, quae non glorietur se ab Abraham
descendere.
Mahumetani per Ismael , Hebraei per Isaac , Christiani per David ,
ex
cuius stirpe est Christus , qui inservit nos stipiti
sancto, sicut oleastros
olivae; ac tempus prope est, ut ex dispositionibus coeli et
terrae considero,
in quo totus mundus revertetur ad cultum veri Dei, eritque
filius
Abrahae non spurius, ut Macon
, nec carnalis ut Hebraei, sed spiritualis,
quoniam Abrahae
promisit Deus, ut haeres esset mundi, teste S.
Paulo . Homo intra pugillum cerebri interclusus videre et
cognoscere
infinitum Deum non potest; sed Deus benignus condescendit
nobis,
notitiamque praebet exterioribus organis scientiae nostrae. At
interior
sensus melius intelligit per similitudines ad infinitum sese
elevando,
quo circumdamur et sumus. Si piscis unus totum mare inhabitare
simul
non potest, nec videre, nec homo totum occupare aerem,
ita ac longe minus anima
nostra potest extendi ad infiniti comprehensionem.
At credere Deum esse, ac bonum
esse, sanctum, iustumque,
et scire ac posse, et velle nobis benefacere longe magis
quam
pater carnalis, qui ignorat, quomodo nos genuit, sed tantummodo
Veneream
voluptatem secutus est stimulo secreto incitatus, quem
Deus cunctis suis
instrumentis apposuit; necessarium ac rationabile
est. Porro haec fides tantam vim
obtinet, quod immutat res creatas in
id quod cupimus, non quia fides est, sed fides
in Deum causam omnium
rerum.
~ Quapropter quicunque vult ac potest tam
praestantissime creatori
servire, quod etiam possit confidere de amicitia eius
penitus et omnino,
et nolit aut velit quidpiam, nisi ut vult et non vult Deus, nec
contra
Deum operatur unquam, sed ea modo quae Deus illi, et communitati
hominum
praecipit, hic potest in eius amicitia ita confidere,
quod res creatas, prout opus
est immutare queat per miraculum, et
veluti homo praecipiens homini super quem habet
potestatem et fiduciam,
ab eo officium consequitur, ita aliis praecipiendo rebus
movet
ipsarum sopitum sensum; ac sibi obedientem reddit: Ut videmus
lictorem
imperare strenuissimis et nobilissimis nomine Regis, et
omnes obedire. Ita putandum
quod ei qui Dei nomine praecipere
potest iuxta Dei voluntatem, obedientia non
negetur; Et hic est modus,
quo causa ignobilis nobilioribus imperare potest et
miracula facere,
nisi haesitaverit in fide, quam habet in Domino suo. Bene Petrarca
cecinit de Iosua
loquendo;
~
O fidanza gentil, chi Dio ben cole, Tutto quanto ha creato haver
soggetto;
El sol fermar con semplici parole.
~ Secundo requiritur fides in eo pro quo miraculum fit; cum in eius
beneficium, non autem in maleficium fit; tunc enim potius timor necessarius
est. Non enim aptus est a Deo beneficia accipere, qui dispositus