Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 157

Precedente Successiva

eas immutet iussionem. Nec miraculum alia creata causa facere
potest, nisi quatenus est amica primae causae, ipsiusque auctoritate
et nutu interiori. Creare enim atque intrinsecus transmutare absque
violentia, munus est proprium duntaxat Primae Potentiae, Primae Sapientiae,
Primi Amoris: Quo res cunctae constant et cui intrinsecus
obediunt. Hanc autem Magiam non esse naturalem, ut Plinio et
Avicen. et Pomponatio videtur, palam est in eo, quod nemo valeat
mortuos resuscitare, aridos solidare, maria exsiccare, flumina in sanguinem
convertere, virgulta in aurum, coelo et ventis imperare, simplicibus
tantum verbis, ut amici Dei fecerunt. Unde falso de Deo
queruntur homines quod hanc scientiam invideat nobis, ut Symonides ;
vel quod cum sit Pater noster non comparet ad docendum
nos ea, quorum avidissimam appetentiam nobis indidit. Non enim
defuit nobis unquam Deus, sed nos nobis. Nam cum sese revelasset
factus homo, ne quereremur quod esset inaccessibilis, et iuxta desiderium
nostrum quaecunque cupiri possunt, docuisset; non tamen credimus,
propterea quod non docet nos, uti nos volumus, sed ut ipse
vult; et cum vix discipuli simus, legem praeceptori damus, et aegroti
medico consulimus. Porphyrius , ut miracula faceret, scientias nos
Deo copulantes inquisivit, abiecta sapientia Christianismi; nec tamen
ipse patravit unum ex his miraculis, quae minimus Christianorum
fecit.
~ Quapropter nec modus nec res desunt ad tantam sapientiam coelitus
comparandam. Nam Christi mysteria Magiam divinam continent,
ut expertis patet; at qui bonitatem Dei condocentis laudare
debemus, frustra et perniciose modum quaerimus, quo sit factus homo,
ut Deificemur, et quid, et quomodo virtutes in Sacramentis esse
possint, et quod cupimus, respuimus.
Quod autem Pomponatius
Avic. et alij impietate imbuti putant, miracula vera ab hominis fide
naturali, proficisci, mendacium est. Non enim suscitatur Lazarus , neque
in sanguinem fluvius vertitur, quamvis mille homines ita firmiter
credant et precentur inaniter. Quod saepe vidimus, ut in illis qui falso
Moysi novo credebant Iudaeis: qui summa fiducia Creticum mare intrantes,
necati sunt. Sic et qui Dulcino tanquam Prophetae adhaeserunt,
et Io. Leidensi . Solam animi proprij passionem fides naturalis
mutat, sicut amor et caeteri affectus faciunt. Exteriora vero nequaquam
nisi ad quae operatio animae per corpus pertingit, ut qui per vapores
ex oculis egressos prave tenellos pueros afficiunt.
~ Quapropter imaginatio non tantum valet, quantum Avic. et sequaces
credunt. Vide Metaph. nostram . At Pomponatius cum caeteris
huius farinae putant miraculorum patratores temperamenti virtute
purissima Elementorum, et caelesti influxu praeditos miracula efficere:
Sicut pes Pyrrhi Regis liene laborantes sanabat; et manus Regis

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche