Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 159

Precedente Successiva

multi haec fecerunt, sine fide in creatorem. Haec argumenta cogunt de
tertia magia nunc loqui. In multis quidem actionibus eiusmodi intervenit
daemon, in multis vero naturalis ordo tantum, et vis: at miraculum
verum sine Deo nullum fuit unquam. Qui efferebatur in sepulturam
non vere mortuus erat, sed spiritus abditus erat in cerebri penetralibus
et viscerum, occupatus pugna contra morbificos humores:
Itaque corpus totum absque sensu et motu remansit sicut in Apoplexia
evenit, ubi cessat pulsus et arbitrarij motus; ac respiratio tam languens
est, quod non agnoscitur, nisi forte naribus admovendo pilum, ut ex eius
exili agitatione innotescat. Hanc ob causam mortuus videbatur, qui
Romae efferebant. Asclepiades autem sagax sistere fecit eos, quo tempore
pugna cum morbo cessabat, ac spiritus ad peripheriam revocavit,
ut in 2. lib.

declaravimus. At Romani Medicorum inimici, quos ab
urbe etiam expulerunt, sicut et Mathematicos, parum id intellexerunt;
ideoque miraculum arbitrati sunt. Idem narrat Abenragel de quodam,
qui ex mortuis resurrexit post aliquas horas, quando Aphetae directio
iam transierat ex maleficae stellae occursu in beneficam. De Scoto et
Mahumeto et Enarco et de Papa Innocentio VIII. et aliis, huiusmodi
deliquia et mortes interpositas legimus in historiis, et quotidie palam
sunt. At nunquam naturae industria resurrexit quatriduanus defunctus,
ut Lazarus iubente Christo ; aut quis vere mortuus, ut ad
preces Helisaei et aliorum sanctorum viventium, et post mortem.
Actiones mirabiles Iamnes et Mambre S.Augu. adscribit daemoni;
qui virtutem creandi aut immutandi res per se non habet, sed sapiens
est, diuque peritus, utiturque viribus naturalium rerum nobis ignotis.
~ Quapropter aliquid virgae apposuisse potest quo statim putrescens
in serpentem conversa est. Sicut videmus guttas pluviae in aestate cadentes
in calidum pulverem, efficere extemplo ranas. Similiter artificiose
coquunt in oleo escaram vini tartarum, et claudunt in arcula,
quae simul atque aperitur, retunditur ab aëre calorincoctae escarae, eamque
accendit, ita ut videatur miraculum. Potest daemon cito virgam
subripere et serpentem loco eius ponere, ut fallat visum; sicut fallitur
cum circulo actum ignem in toto simul circulo videt, cum sit in uno
puncto. Profecto naturae arcana tanta sunt, ut quibus ignota sunt, miracula
appareant. Conspiciuntur super tabula ferri limaturae contra
arenam currere, et separati, accedere et recedere ad subterpositi magnetis
odorem; aliaque tot similiter facta, adeo quod non inepte existimare
liceat, doctissimos magos sic ostentare potuisse et Pharaoni
mirabilia, magis autem si Daemonum commercio utebantur. Ast ubi
Moyses alia facit mirabilia plurima absque intervallo ad cogitandum
et moliendum quae opus erant, ipsi obstupuerunt dicentes; Digitus
Dei est hic
; eo quod agnoverunt, quod Moyses non uteretur eorum
Magia, quae et Moysi notissima erat, quoniam eruditus fuerat, ut filius

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche