Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 161

Precedente Successiva

et civiles; illos a sapientibus, hos a vulgo adoratos. Anaxagoras
mortui adiudicatus est, quod negaret Solis Deitatem. Quapropter hi
cognoverunt, non fuisse astutos homines, sicut Macon , Romulus,
Pompilius , Pythagoras , Minos , qui per sapientiam Politicam, ut
Varro putat, aut etiam per Daemonis instructionem, populos deceperunt;
cuius actus digni non sunt, qui miracula credantur apud sapientes
magiam veram. At et plurimae adduntur fabulae, quae nunquam
fuerunt. Caeterum Diabolos interfuisse ex Homero et Ovidio
colligimus: qui Iovem introducunt dicentem ad caeteros Deos se
non posse omnia facere, eo quod fato subiectus esset; utque aequi bonique
consulant, si petitionibus ipsorum minime satisfaceret. In
quo responso Lucianus irridet omnes Deos, ego autem experimento
didici daemones fingere solitos, Deum subdi fato, ut ipsi interrogationibus
ac petitionibus satisfacere cunctis non valentes, causam excusationis
inde arripiant. Ego tamen in Metaph. ostendi, quod cum
fatum sit concordia ac nexus causarum omnium agentium, ac patientium
simul ordinate, opus sit dare causam primam ordinantem, ut
Senec. etiam infert; propriis ordinibus non subditam coactitia vi: sed
quia optimi sunt a se optima; sicque dictum ab ea, errare non potente,
ut ita perpetuo eveniant, succedantque salva libertate humana,
sicut ab aeterno voluit atque praefixit. Floruisse Romulo hastam:
Suborta esse cornua Cippo , Cinghim sicco pede cum exercitu suo
transiisse Caspium mare, sicut Moyses Erythaeum, possibile est quidem
divina virtute; quae voluit eos ita magnificare, ut ad mundi regimen
congruebat; sicut invocantibus Daemonem, saepe ab hoc respondet
ipse Deus, teste D. Thoma , vel ut decipiantur teste Ezechiele :
potuit quoque fieri diaboli interventu, qui passivis activas res applicavit;
potuit et naturaliter ex parte. Sicut Scipio refluxum in Carthagine
nova observavit, et Amilcar apud Tunetum consimilem
tranando canalem maris; quod imperitis miraculum apparuit. Sic e
contra transitum Moysis non fuisse miraculum Iustinus et Tacitus
existimant. Veruntamen ex aliis Moysis miraculis et prophetia et
doctrina coelesti, quibus totus mundus fidem hodie praebet, et ex
illius maris profunditate, et nullorum fluviorum aut pluviarum ingressu,
ut Iustinus comminiscitur, et ex mendaciis istorum contra caeteras
Moysis historias, convincitur omnino fuisse miraculum verum.
Non negem Deum saepe naturae viribus a se inditis uti, sicuti
Raphael piscis felle utitur, ad sanandos Tobiae oculos; Iecore vero
ad expellendum Daemonem; Et Esaias ficuum emplastro curat
Ezechiam : Helisaeus Naaman aqua Iordanis; et Moyses ligno
aquas reddit dulces. Equidem arbitror Deum non uti miraculis,
ubi natura sufficit; sed miraculum tunc est, scire, quae res cui usui

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche