Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 163
tui tunica aleam, cui alteram similem cremant: ac deinde
super te esse
contendunt, inveniuntque. At quidem paulo ante vel
multo has praeparant astutias.
Procul a te manentes, vel noctu trahunt
aleam, cera vel visco alligatam capillo,
quem tu non vides eo
loci vel temporis, vocantes eam inter multas. Atque tu ipsam
sponte
moveri putas. Signant aleas invisibili stigmate, et deinde ex
pondere
illam nosse seiactant. Ponunt fasciculum alearum sibi a tergo in
manibus
conversis et dicunt se illas ex tactu nosse sigillatim: at quandocumque
ex eis unam
proferunt, quam divinant, proferunt quoque
sub illa aleram: ac priorem celeriter
proiiciunt discentes: estne
haec? dumque tu stupescens aspicis hanc, ipse aliam
videt, et reponit
ad tergum, et sic omnes sigillatim proiicit et contuetur et
divinat
Circulator: Idem moliuntur in aperto fasciculo. Aleas quoque
ferro
illinitas moveri moto magnete faciunt. Ostendant tibi in speculo
imaginem
cuiusuis. Ipsi vero in manica ampla, aut a tergo imaginem
tenent paratam, et dicut;
insice recte; dunque tu attene
in speculum figis oculos, ipsi praesentant imaginem
paulo retrorsum:
tuque obstupescis, et ipsis nil reïterant ludum: Et hoc ad lucem
candelae,
utmelius fallant et in altari. Conficiunt sibi crus
stuppeum,
vestiuntque cothurno; ac suum sub sella abscondunt: iubentque
servum
extahere cothurnum; tunc crus appositum geniculo, ubi et
vesica sanguinis
plena futurae interponitur, separatur a genu, et sanguis
funditur. Dumque tu stupes
crus verum exerunt. Alligant
visco pedes aviculae in ramo arboris. Cumque cum eis
fueris animi
gratia in viridario, aiunt: Iubeo avi, ne moveatur ex ramo.
Mittuntque
discipulum qui capiat eam non tangendo, sed totum ramum
avulsam
simul; ipsi vero dum tu admiraris liberant aviculam
antequam videas astum. Ponunt
sibi inter inferiorem palpebram
et oculum, plumbeum clavum alteri similem, quem ore
abscondunt:
Deinde simulant se illum extrahere ex oculo. Pilulas inter
digitos
abscondunt, simulantque eas de manu in manum transire. Ligulas
graciles
sericeas multas inter gingivas et genas abscondunt finguntque
ex naribus illas
promere. Transmittunt filum ex naso in os.
Hoc verum est, quoniam foramen
interiacet. Lignum ingens
dentibus inferioribus gestant, quod possibile est;
ensemque in pectore
super mucronato esse accomodant ita quod fixus
interius
apparet. Transfigunt [circulatores] brachium gladiolo falso, qui
caret media
crassitie quantum est brachium, et continetur tantum filo ferreo
intrinsecus,
ubi non vides. Alij saltus mirificos edunt, quoniam a
pueritia
assuefiunt; ossa ac nervos bene flexibiles habent, spiritus liberos
et carnem
modicam. Perambulantes humi super lignum assuescunt
semper paulo elevatiori
superferri ligno, quousque super
funem facile ambulare discunt: Flectendo semper
corpus in alteram