Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 168

Precedente Successiva

Antimonium, Calax, gypsum, et mineralia id genus,
quae corrodunt ulcerantque intestina, et in cerebrum emittunt exhalationem
acrem, percalidam, amaram; spiritumque mordent, lacerant,
vehementia et amaritudine afficiunt, atque a sui removent symmetria
et temperie: ideoque moritur. Universale igitur dogma ponere
licet; Res omnes quae emittunt exhalationem crassam, tetram, acrem,
viscosam, foetidas esse spiritui humano ac venenosas. Foetor enim
vapor est crassior, calidiorque spiritu nostro.
~ Physicus autem haec a calore, sapore, odore, consistentia crassa lentave
cognoscit. Atque ubi concurrere videt totam pravitatem, nil
de veneno dubitandum est. Ubi color niger tantum apparet, caetera
vero non noxia, melancholiam modo generat, ut malum insanum.
Ubi color est teter et odor foetidus pravusque ut cadaver, enerat
pestem, putrefactionem in sanguine, gravedinem in spiritu. Ubi
autem cum his sapor quoque pravus linguae videtur, consistentiasque
non lenta est, sed densa, sicut in helleboro et cicuta, magis autem si
succo abundat, certum est venenum: Verum si conditiones pravae
non concurrunt omnes: pravam tamen faciunt nutritionem, ac paulatim
disponunt ad mortem, et temperiem spiritumque vitiant. Hinc
argumentum elicio: Res omnes putentes, esse noxias. Similiter omnia
morticinia et fruges natas in stercore, in fimo, et arte cogente, non
autem natura, cum arbores, tum frumentum, oleraque, omnia que animalia
quae vescuntur morticiniis et herbis et fructibus brevis vitae,
inducere in nobis quoque vitam brevem. Nam etsi alitum convertat
in se alimentum, non tamen penitus immutat, quin qualitas aliqua
remaneat. Qua de re videmus carnes bovis, qui comedit rapas,
redolere rapam, et porcum castaneis nutritum, castaneas; vinique
amatores vinum sapere. Igitur paulatim alimentum alterat
alitum insensibiliter. Quia ergo ea constitutum erat temperie, quae
durare diu apta non erat, nunc alteratum et transmutatum in nos,
retinet adhuc atomos et particulas, quae eam temperiem ac positum
intrinsecus faciebant, et sensu ac qualitate caduca conflabantur;
itaque disponit nos ad nativam sui conditionem. Eadem ratione putrentes
vitare oportet aquas, ac vina cito acescentia, magis autem,
quae in unctuosum liquorem et graveolentem facile transferuntur.
Sapientissimus divina ac naturali magia Moyses , prohibet carnes
morticinas omnes, et omnia non ruminantia animalia, quoniam
crasso cibo replentur festinanter, nec satis digerunt: idcirco plena
sunt vaporibus viscosis, crassis, pravis, ex carne cruda, non bene cocta
a nativo calore. Vetat etiam quae ungulas non findent, sicut asinum,
equum, Camelum, ob crassitiem nimiam, brevemque vitam, et
mores noxios. Porcinam quoque carnem, quae in Palestina et Aegypto
lepram genrat: carnes quoque animalium rapacium, ut Aquilae,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche