Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 172

Precedente Successiva

et duras partes per admistam tenuitatem disponit ad mollitiem. Sicuti
cothurnix ab accipitre interfecta tenera est magis, quam aliae cothurnices,
quoniam timore collecti spiritus introrsum relaxarunt ac mollierunt
carnem: Omnis enim fibra propriam duritiem relaxat. Sanguis
quoque destillatus ex vitula, capreolo, pullis gallinaccio, aliisque
confert multum: nutrimentumque candidum et leve radicali humido
convenit mirifice, ut conditio ciborum ex odoriferis spiritui; et
omnia animalia adolescentia, et olera teneriora comprobantur. Sapienter
Fl. Iosephus scribit priscos seculi patres per physicam et Astrologiam
vitam diuturnam vixisse. Palam quidem est, magum posse
vitam artibus praefatis producere. Quibus adde purgationes excrementorum
necessarias purgativis interdum cibis, et lenibus pharmacis
interius mundantibus spiritum et carnem et sanguinem. Exterius
vero per sudores et unctiones pretiosorum oleorum et vina et blanda
aromata interius exteriusque ita ut tota temperies immutetur iuxta
arcanum quod hic scribere non datur, semper habita ratione temperiei:
Siccis enim calidisque cibus convenit multus et crassiusculus:
Phlegmaticis pinguibus, siccus, levis, subacidus: melancholicis
albus subdulcis pinguis facilisque ut dictum est. At vero exercitium
vitae omnino maximeque prodest. Non enim purgantur excrementa,
nec roborantur membra, nec ventilantur spiritus absque ipso. Otium
producit cruditatem, unde distillatio et inflatio, ex quibus oritur podagra,
chiragra, gonagra, sciatica, somnolentia, spasmus, palliditas,
dolores colici, tumores et, saepe hydropisis: nimius labor inflammationem,
ariditatem, dissolutionem membrorum, luxationem, acrimonias,
corrosiones; exercitio ergo inter utrumque vitium medio utendum.
Nec nisi eo, quo omnia membra simul laborant, et roborantur,
sicut ludus pilae et armorum: nam cursus crura tantum roborat;
ferraria ars brachia, et aliae aliud. Quae autem membra exercitio
vacant trahunt ad se aliorum morbos. Sed nunquam corpus sine ingenio
exercebis et ne fias praeda haeresiarcharum, et Sophistarum et
Empiricorum medicorum: nec animam sine corpore, ne sis praeda
medicorum et athletarum et armatorum. Tandem victoria spiritus
super corpus vitam servat diutinam; proptereaque temperati moribus
antiqui monachi modico contenti cibo digestioni apto, passionibus
vehementibus liberi, vitam vixere diuturnam. Post hunc librum
scripsi septem Medicinales. ibi vide.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche