Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 178

Precedente Successiva

et saltant cum eis. Et singulis annis eodem in tempore,
quo morsi fuerint, redeunt ad eandem passionem et tripudium, sed
non perpetuo. At dicunt rustici, donec supervixerit Tarantula,
punctum ab ea reïterare annuas saltatione. Dicunt Philosophi vulgares
conterranei, nihil rusticos laedi, sed ex ignavia et dolo sic simulare.
Alij dicunt secretam esse vim nulli notam. Equidem haud credam
eiusmodi pauperculos cupere pecuniam anno quolibet per simulationem
fidicinibus, et cytharaedis solvere frustra. Nec quia
ignoratur causa, sensus tot confirmatus seculis abnegandus est. Quapropter
inquam eiusmodi Tarantulam peracutissimo calidissimoque
veneno donatam esse, ac pravissimae qualitatis ad nos. Itaque dum
mordet, modicus ille vapor et humor ardens, quem in plaga relinquit,
augmentatum paulatim, quoniam eius ardor vehementior est, quam noster
in particula illa plagae; convertitque humorem nostrum in sui conditionem:
ac deinde spiritus nostri illa afficiuntur passim, adeo quod
omnes fere immutantur in ardorem inimicum; quoniam ex humoribus
reficiuntur et nutriuntur; et iuxta humoris conditionem ipsi
qualitatem sortiuntur. quoniam vero multa exhalatio aestuosa similis
Tarantulae fit in corpore serpendo passim, spiritus ipsi amittunt
ordinarios motus suscipiuntque passionem illam vehementem,
et fiunt similes spiritibus tarantulae, sicuti paulo ante dicebamus vaporibus
tetris infici spiritum, fierique obscurum et sordidum, posteaque
cupere sepulchreta, cadavera, et cloacas, quoniam simile ad simile
fertur. Itaque amisso proprio essendi modo, ac in alium verso,
quando videt spiritus colorem similem Tarantulae, unde ipse habet
originem istam, currit ad illum tanquam ad similem, si iam penitus
aut nimis propria temperies immutata est in Tarantulae temperiem:
Sin minus, currit ad colorem illius sicut ad rem hostilem, divinando
ex intrinseca passione sua, se passum esse a re, quae eiusmodi est coloris;
neque enim discursu, sed sagacitate et natura hoc fit, ut in 2. li.
dictum est. Propterea autem prosternuntur et languent, quoniam
calor et pravitas Tarantulae iam vicit, quapropter ipsi victi spiritus
nesciunt sicut ante corpus regere, nec possunt; nempe a vehementia
alienati in tantam passionem novam, ita quod obliviscuntur, aut dediscunt
quod fuerunt, et quod et quomodo operabantur. At sonum
audientes gaudent illo, quoniam res omnis calida mobilis tenuisque
invitatur a motu ad propriam operationem, qua servatur.
Nec omnes eodem oblectantur sono: Quoniam Tarantulae variae
sunt, variosque induunt affectus: et temperies hominum variae varios
affectus ab eadem re quoque contrahunt. Delectantur autem,
aut quia venenum ipsum est illius soni amicum, cum sit similiter tenue
ac mobile; aut quia spiritus natura mobilis appetit sonum, quo
ab illa passione infecta in aliam meliorem transfertur, sibique convenientiorem;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche