Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 18

Precedente Successiva

colligit vires et spiritu corpulentiam vincit ut superpositum ad
magnetem elevetur; ubi patet sensus illius. Magnes, ut aiunt, alio illitus
non trahit ferrum, quoniam ipsius odor ferro suavis, ab alij odore
victus non potest ferro communicari. Sed hoc falsum esse experientia
admonet. At si igni apponas magnetem, viridis flammula educitur,
ipseque amplius ferrum non trahit, quoniam spiritu vivido ab
igne privatus est, at si magnetis liquor eidem super iniiciatur, regreditur
intro, et deinde trahit magnes, quoniam crassities humoris occludit
poros, per quos tenuitas attractiva regressa est intro. Ego quoque
experimento didici, magnetem manducare ac ferri limatura nutriri,
tanquam ex suo simili minus perfecto, ita ut homo animalibus vescitur.
Porro si altera ex parte ferrum attrahit, ex altera expellit, ut aiunt:
non tamen sic est, sed ferrum magnete perfricatum altera ex parte, illius
partis symbolum imbibit, itaque delatum in alteram partem regreditur
ad priorem, qua prius affectum erat, sicut nos ad tactum partis,
quo plus delectati, aut praeventi delectatione sumus. Post et polos
habere et posituram mundialem, quoniam a Deo, ut mirabiles
divitias suas declararet, ita factus est. Remoram aiunt tenere navim,
nec potest alia de causa fieri, quam stupore sensus toti communicato
machinae, aptae ab illa, per omnes pati poros, afficique. Ita et torpedo
piscatoris, manum stupefacit, gravi vapore, manus spiritus per funem
delato aggravante. Sicut dicemus de animalibus tractantes. Mustela
calida est, et vivax, et odor exhalans ex bufonis ore frigidiusculus
est, crassiusculusque aptus nutriendo eius percalido spiritui, eidemque
proportionatus: Itaque cernens bufonem timet a principio ei coniungi,
et circumcursitat timendo amando: Donec bufo praedae cupidus
os aperit, ipsaque finit se voluptate sensus vinci; non tamen certa
mori: sicuti nec papilio lucis amore. Ita crocodilus Ibici os aperit, quae
cupida vermes devotare gingivis illius adhaerentes, libenter accedit,
beneficiumque commune fit. Acquiescit sub ficu thaurus, quoniam odor
illius ita mulcet illum, sicut nos rosarum; et veluti per aromatum apothecas
transeuntes, sistimus gradum ad odorem; ita bos ad siculneam,
qua et libentissime vescitur. Quid mirum si leo timet Gallum, cum
nos timeamus aspidem et araneam, bestiolas nobis magnitudine et
viribus longe inferiores? Spiritus multi crassique leoni insunt, a cibis
crudis crassisque, et calore, quo abundat, multo; Gallo vero tenues
acutiqne [acutique], itaque spiritus huius tenues in aërem sparsi, leonis penetrant
spiritus, redduntqe [redduntque] reverentes. Idem inter duo homines evenit ut alter
in alterius aspectu concidat animo: Nam lumen ex alterius oculis
reflexum affectumque vividitate vivacioris in oculos minus vivacis
ingrediens laedit occulto modo; reverentemque hunc reddit. Et magis
ad passionem dispositis ut amantibus vel formidolosis, id contingit
magis, sicut qui nauseam est passus, conspiciens mare vomit, ex anticipato

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche