Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 185

Precedente Successiva

a domo donec probetur ad sacerdotis iudicium. At si postea redeuntes
viderint maculum serpere saepius, demoliri iubet domum et comburi,
quoniam lepra est volatilis et vaga: et pulveres illius et lapides
extra civitatem proiici ad sacerdotis Imperium. Ex quod declarat,
vestibus inesse sensum passivum, qualis homini in partibus sui stupidius
sentientibus; sic etiam parietibus. Haec quidem morbi multiplicatio
et contagium non fieret consimili modo in illis, ut in nobis,
nisi consimiliter paterentur. Nec macula et plaga multiplicabilis, volatilisque
in ipsis fieret, sed vapor duntaxat in eis fieret et inhaereret,
qui ad ignis conspectum evanesceret, et sanaretur. Nec Moyses hoc
ex Dei ore docuisset, nisi evenire isthaec contagia ibi consuevissent.
Nec mirum si nostris dominibus non fiunt, quoniam procul ab aestu solis
et ab illa sumus vehementi temperie. Nec enim lepra nisi mitis
et raro apud nos extat. Sed in Aegypto tunc temporis dira fuit, sicut
pestis apud nos, quod et scriptores profani testantur. Hoc autem dixi
ad minus credentes. Praeterea experientia docet, domum, quae
non habitatur ab hominibus, quamvis bene consolidata et ornata sit
tota, munitaque, citius senescere et corruere, quam domum male concinnatam,
et exiliter munitam, sed habitatam. Homo enim est causa
eius efficiens, et idealis et finalis. Effectus autem omnis praesenti asuae
causae vivificatur et entificatur magis. Ac veluti corpus hominis a
spiritu inhabitatum vivit, et spiritu abeunte, remanet cadaver mortuum:
Sic domus habitatore vivificatur et sine ipso remanet ipsa cadaver.
Praeterquam quod nascuntur herbae, pulvere necatur, madefit,
vermiculis scatet, impletur muribus, non secus ac cadaver, cui
crescunt pili et ungues; pulvere obruitur, madefit, vermibus scatet,
muribus perforatur. Credo etiam lepram ac rabiem plantis communicari.
At parietibus rabiem non intelligo: Carent enim spiritu soluto
in quo rabies primo residet, non tantum in soliditate, subiecto nimirum
leprae, quale os et caro: Pestes et contagia communicari
acquis et aëri, vestibus, et cunctis usualibus rebus, palam est. Eademque
ratione remota navim stupefacere potest; ut in l. 3.

dictum est.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche