Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 188

Precedente Successiva

trahant. Animalia vigilantia, sicut grus, noctua, gallus, canis, vigilantiam
indere, si gestentur continuo, vel comedantur viscera, sicut Iaspis
symbolo sanguinis cohibet fluxum: et inspiratio et transpiratio
et aviditas hominis erga affectum quaesitum, communicant afficientium
rerum vim. Igitur qui carnibus leonum et ursorum et Luporum,
magis autem visceribus vescuntur, fiunt audaces, strenuique;
hinc ossium medulla laudatur. Homerus canit, Achillem , ex his nutritum
evasisse audacissimum, et robustissimum Graecorum. Idem
Virgilius de Camilla . E contra animalia timida, sicut lepus, cervus,
hominem efficiunt timidum fugacemque. Astuta vero ut vulpes, corvus,
apis, simia, hiena, polypus, astutos; stolida, sicut asinus, phasianus,
gallina ignorantes. Quae noctu loquuntur, ut luscinia, gallus, bubo,
dormientes loqui. Memoriae expertia, ut struthio; musca, Ostrea,
obesse memoriae; Sic de caeteris iudicabis, quod proprias inferunt
passiones: et sicut calida calefaciunt, frigida frigefaciunt, humida humectant,
sicca exsiccant, vel sui mistione, ita passiones alias communicare.
Ergo senescentia senescere faciunt, iuvenia iuvenescere, venenosa
venenescere, crudelia immitescere, rabida rabire. Praeterea arbitror
animalium partes humanis consimilibus partibus convenire,
et prodesse vel obesse. Itaque ad roborandos nervos humanos portionem
nervosam animalium maceratam contritamque valere: ad
ossa vero medullas ossium: ad carnes, carnes, ad iecur, iecora, ad splenem
splenes; sed quia augeri lienem et vasa immunda obest nobis,
idcirco ad nocendum lieni, et fovendam atram bilem, lien animalium
valet, ad felleam vesicam ipsorum fel; et quidem ad augendos humores,
qui excrementa sanguinis sunt, conferunt vasa ipsorum et humores
consimiles: Sanguis quoque ad sanguinem sed iuvenis et consimilis
animalis; alioquin facile transit in spiritus nutrimentum pravum.
Potest quoque Magia inter homines producere affectiones
odij, amoris, fiduciae, fastidij, utendo animalibus inimicis et amicis, et
applicando. Quapropter ad lascivum amorem augendum, aut imprimendum,
masculum palumbum mulieri, foeminam palumbam viro
exhibere in cibum confert multum. Praesertim si columba uxor fuerit
columbi: idem de passeribus caeterisque lascivis animalibus, ut concilient
amorem, sed repetitis vicibus. Ad pium amorem valet Pelicanus,
aut ciconia, alteri matrem, alteri filium Ciconiae paebendo. Ad
odium alterius canis, alteri felis detur in cibum; omniaque mutuo se se
odio pro sequentia. Ad iram excitandam iracunda animalia, ad velocitatem
velocia, ad pigritiam pigra, ad luxuriam luxuriosa. Sed quidem
quando praevalent passiones iam dictae, exhibenda videntur magis,
ut luxuriosa in Vere, et quando coeunt; et cum belligerant, subito
praebenda videntur corda utriusque personis duabus, quibus rixam
aut odium mutuum procuras. Quando coturnices certat duello, ut

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche