Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 189

Precedente Successiva

Neapoli consueverunt, sunt ad rem. Similiter herbis et mineralibus
utemur. Namque non modo calefaciunt, lubricant, infrigidant, humectant;
sed dum has operantur actiones, inducunt iam dictas affectiones.
Quapropter vaporosae et viscosae somniferae sunt, ut oppium, lactuca;
lentae, et acuti saporis, et montanae vigiliam procurant, ut sinapes.
Aromaticae, vires et sollicitudinem. Acres salsaeque luxuriam,
acetosae vel frigidae castitatem. Nigrae et feculentae atram bilem et
moerorem et somnia dira. Albae acutaeque laetitiam. Albae corpulenteque [corpulentaeque]
phlegma et pigritiam. Succiplenae, rubraeque sanguinem, ut cerasa
et uva, ac proinde hilaritatem. Habent quoque symbolum cum
partibus corporis humani, quibus etiam prosunt. Pulposae carnibus ut
pyrum, frumentum, pepo: Nervosae nervis, ut castaneae, glandes, cardui;
siccae ossibus ut myrtus. Porta autem ex figura putat argumentandum,
ut cucurbita capiti; sed melius, si addas calorem, colorem et
consistentiam, ut rubra et succulentae prosint sanguini: albae duraeque
ossibus: croceae choleram augent, non expellunt, ut putant magi
Empyrici, nisi per similitudinem attrahentem, ut dictum est. Vidi
apud Neocastrum. Citria et limones grandes, quorum alia formantur
a natura instar manus hominis cum digitis, et brachiali prorsus,
et planta; alia sicut cor, alia sicut veretrum cum praeputio et testibus:
alia sicut cunnus omnino, ut rideas ac mireris, simul. Atque existimanda
sunt praedictis membris per symbolum prodesse. At in mari
Parthenopeo vidimus de genere imperfectorum piscium, quendam
prorsus similem veretro humano. Et alium cunno muliebri. Ipsorum
semina humano semini prodesse palam est; precipue alba pinguiaque
illi similia, ut nuclei pinearum et pistaciorum et ova. Quoniam vero
inter plantas est amicitia, et inimicitia et mas et foemina, eadem ratione
qua de animalibus diximus, applicari ad usum possunt. Existimabimus
insuper res omnes attractivas ad amorem valere, sicuti magnes,
cornu cervi trahentis colubros naso, succinum trahens paleam
et caratoblepharon, quem gestabant Aegyptiae appetentes maritum.
Quidam pilos et semen conficiunt misturis, ut foemina in illis eorum
passionem hauriat, et sensum et aviditatem. Et quamvis haec non attrahant
plerumque et per se, applicata tamen affectum attrahendi
habenti mixtionem, et vires addunt. E contra res expulsivae ac faetidae
conciliant odium, sicut stercus amasiae, menstruum, sputum, crepitus;
et quando res una non sufficit, multae ac multories sufficiunt. Addit
Ovidius remedia contra amorem venationem et bellum et alia exercitia,
quae passionem validiorem indant, et hoc verum est. Iussit Moyses
ne coquas haedum in lactae matris suae. Credo equidem, et ut charitatem
etiam erga bestias doceret; quo tenacius erga homines eam
coleremus; Et quia remanet sopitus in cadaveribus sensus, et alterius
alter et proprio malo dolet, malamque coctionem efficiunt. Haud

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche