Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 192

Precedente Successiva

sed quidem excitat nos ad sentiendum canem, quo affecti sumus,
re in omni habente modicam cum illo similitudinem. Quod in
aegrotis patet, qui ex linea parva moventur ad credendum se videre draconem.
Praeterea apposita oculis specilla rubra, aut viridia omnia suo
colore colorata ostendunt. Quoniam lux obiectis tincta rebus cum pertransit
specilla, iterum tingitur ipsa et res quas defert, et eiusmodi iterum
coloratas repraesentat. Eadem rationem potest fieri, quod oculi pinguibus
crassisque vaporibus obnubilentur asininis, ac simul, asini odorem
in spiritum afferant, aut sensum uvae, alteriusve commistae rei; spiritusque
affectus videat per nubilosum vaporem eam rem, qua est affectus,
sed quidem in modica similitudine, et in hoc plus valet affectio
quam exterior apparentia: sicuti timenti hostem, quicunque offertur
oculis videtur esse hostis, et amanti quocunque incedit mulier amasia
videtur sua. Cuidam persuasum est a condiscipulis quod sibi cresceret
nasus: illeque saepe tangebat et pro certo affirmabat sibi nasum grandescere.
Quantum igitur valet, in his affectio nota, tantum etiam ignota
in eis, qui capita asinina se videre putant, sicut patet in rabidis punctisque
affectu ipsis occulto. Atrabiliosi pariter horribilia vident ob nigram
fulginem quae caput intervolat, sic et hi a fumo asinino vel alterius
rei affecti spiritus putant se videre illiusmodi. Quod aiunt quosdam
invisibiles fieri spectantibus, impossibile est, nisi seipsos arment
fumosis rebus ita ut semper fumus eos ambiat, aut spectantium oculos
obnubilet. Nec puto Diaboli opera posse fieri nisi eadem ratione naturali.
Alij in chorea mulieres expoliari coegerunt. Equidem non ista
credo: nisi fumus a lucerna, vel igne manasset infestus quo quasi suffocari
se sentirent, pectore illum hauriendo, vel extrahi nativum calorem:
quod crocus efficit, eaque passione affectas se expoliasse. Quin
minxisse possunt si vapor acutus seminati pulveris vulvam elevatus
stimulasset, quondoquidem artemisia et ruta provocant sponte menstrua
tibialibus apposita. Fiunt arte naturali et mathematica mirabilia
quidem, sicut apparere in aëre pendulam imaginem, quae reflectitur
ex globis vitreis transvecta, et in pyramidis cono hanc apparentiam
efficit. Pariter osculando aut loquendo in speculi concavi medio, qui
procul est a tergo in puncto reflexionis sentit sibi osculum dari aut loqui.
Alij vero sic non sentiunt. Nam aër in medio unitur sicut lux et
non expanditur ex basiresiliens concava. Efficiunt apparere faciem hominis
in speculo adhaerente tecto, et nescis unde insiliat, sed tantummodo
scripturam videbis in quadam tabella. At tabella multas habet
scindas, quae ex interiori reflectentes lucem ad speculum, quae superastat
ei quasi caelum, conveniunt situ ad formandam eiusmodi imaginem;
quae in eis est divisa, et quidem extrorsum superne expositae sunt
aequaliter, nec sinunt videri, quando retrorsum exporriguntur. Sic in
pagina formatur imago longa palmis duabus aut pluribus, atque

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche