Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 193
si oblique spectes lineas illas, quae imaginem recta spectanti non
ostendebant,
tunc certam ostendunt imaginem; quoniam distantiora
videntur,
deinde minora, et copulata magis.
~ Faciunt quoque videri cerasum, qui est in fundo
cyathi pleni aqua,
in superficie ubi lux infringitur, quae ab eo elevatur, et ad nos
defertur.
Hinc usque Romam potest cuiuspiam imago ostendi, ferrique
per
multiplicata specula ac contraposita passim. Opinantur quidam
posse ad lunam
reflecti scripturarum Neapoli ei expositam, atque a
Luna in Hispaniam deflecti vel
alibi, ubi amicus exponendo speculum
sub eadem hora et puncto excipiat scripturam
legatque. Hoc
autem impossibile mihi videtur, quoniam languida lux scripturae
non
potest usque ad Lunam elevari: Nec angulus qui in fit in Luna,
poterit
tantus esse in tanta distantia, ut distinguat in ambobus angulis
basis.
Extinguunt alij candelam, ac deinde eam accendunt in ore
alicuius imaginis, cui
apposuerant sulphuris pulverem: qui tactus
igne remanente in funiculo absque flamma
inflammatur. Deinde
praedicant ab imagine id factum. Carnem coctam calidam
fidibus
cytharae minutatim incisis spargunt, quae a calore statim
contrahuntur
et extenduntur; et videtur caro vermibus per miraculum scatere;
Eandem
de cocta crudam efficiunt, superiniiciendo pulverem siccati sanguinis
qui
ibi liquescit apparetque sanguis vivus. Multa similia fiunt per ludum
aut dolum. At
daemones facere, ut res videantur aliter quam sunt, non est
dubitandum: Cum S. Clemens narret Simonem Magum immutasse
faciem
Patris eius, aliaque multa leguntur. Quare necesse est reperiri in
natura
haec arcana, ac daemonem scire usum. Nec ipse intelligo qua
ratione
Daemon incorporeus, ut schola Theologorum docet, vel
subtilissimo
corpore ut S.Aug. in lib. de divin.Daem. opinatur, et patres multi.
Et Nic. 2. quondam Concilium videtur dicere, possit visibilis fieri
oculis
nostris, non videntibus nisi res aere crassiores. Alii dicunt
palpabiles esse tactu
nostro, sed molles: alii subagitari et subagitare.
Quod nulli dubium esse potest,
teste S. Bernardo , et innumerabilibus
testibus. At nos intelligimus hoc,
quoniam aërem, ex quo densato
corpus assumere dicuntur, non cognoscimus adeo densari
posse,
quin non convertatur in aquam. Sed ista conversio a frigore non ab
arte
cogente fieri forte queat sicut nec rarefactio. Quis scit, an assumant
aliud
corpus humanum aut bestiale aut Satyrorum? Nec possumus intelligere,
qua
ratione commovent ventos, maria, pluvias, nisi activi sint,
tanquam ignis; qui
possint transmutare et alterare: aut manus habeant,
organaque similia ad
concitandum, aut creaturae obediant illis,
sicut Deo, quod impossibile est, cum ipsi
rebus intrinseci non
sint, nec res habeant ab eis sensum, potestatem et amorem, sed
a Deo.
Impellere tamen Angelos posse corpora suo potestativo, certum
est.
Dicamus ergo hominis magiam exiguam esse, quae nec videt has