Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 193

Precedente Successiva

si oblique spectes lineas illas, quae imaginem recta spectanti non ostendebant,
tunc certam ostendunt imaginem; quoniam distantiora
videntur, deinde minora, et copulata magis.
~ Faciunt quoque videri cerasum, qui est in fundo cyathi pleni aqua,
in superficie ubi lux infringitur, quae ab eo elevatur, et ad nos defertur.
Hinc usque Romam potest cuiuspiam imago ostendi, ferrique
per multiplicata specula ac contraposita passim. Opinantur quidam
posse ad lunam reflecti scripturarum Neapoli ei expositam, atque a
Luna in Hispaniam deflecti vel alibi, ubi amicus exponendo speculum
sub eadem hora et puncto excipiat scripturam legatque. Hoc
autem impossibile mihi videtur, quoniam languida lux scripturae non
potest usque ad Lunam elevari: Nec angulus qui in fit in Luna, poterit
tantus esse in tanta distantia, ut distinguat in ambobus angulis
basis. Extinguunt alij candelam, ac deinde eam accendunt in ore
alicuius imaginis, cui apposuerant sulphuris pulverem: qui tactus
igne remanente in funiculo absque flamma inflammatur. Deinde
praedicant ab imagine id factum. Carnem coctam calidam fidibus
cytharae minutatim incisis spargunt, quae a calore statim contrahuntur
et extenduntur; et videtur caro vermibus per miraculum scatere; Eandem
de cocta crudam efficiunt, superiniiciendo pulverem siccati sanguinis
qui ibi liquescit apparetque sanguis vivus. Multa similia fiunt per ludum
aut dolum. At daemones facere, ut res videantur aliter quam sunt, non est
dubitandum: Cum S. Clemens narret Simonem Magum immutasse faciem
Patris eius, aliaque multa leguntur. Quare necesse est reperiri in natura
haec arcana, ac daemonem scire usum. Nec ipse intelligo qua ratione
Daemon incorporeus, ut schola Theologorum docet, vel subtilissimo
corpore ut S.Aug. in lib. de divin.Daem. opinatur, et patres multi.
Et Nic. 2. quondam Concilium videtur dicere, possit visibilis fieri
oculis nostris, non videntibus nisi res aere crassiores. Alii dicunt
palpabiles esse tactu nostro, sed molles: alii subagitari et subagitare.
Quod nulli dubium esse potest, teste S. Bernardo , et innumerabilibus
testibus. At nos intelligimus hoc, quoniam aërem, ex quo densato
corpus assumere dicuntur, non cognoscimus adeo densari posse,
quin non convertatur in aquam. Sed ista conversio a frigore non ab arte
cogente fieri forte queat sicut nec rarefactio. Quis scit, an assumant aliud
corpus humanum aut bestiale aut Satyrorum? Nec possumus intelligere,
qua ratione commovent ventos, maria, pluvias, nisi activi sint,
tanquam ignis; qui possint transmutare et alterare: aut manus habeant,
organaque similia ad concitandum, aut creaturae obediant illis,
sicut Deo, quod impossibile est, cum ipsi rebus intrinseci non
sint, nec res habeant ab eis sensum, potestatem et amorem, sed a Deo.
Impellere tamen Angelos posse corpora suo potestativo, certum est.
Dicamus ergo hominis magiam exiguam esse, quae nec videt has

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche