Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 196

Precedente Successiva

quod crederent se vicisse, cum non esset opus ad victoriam occidere
cives contrarios: itaque singuli studuerunt primi esse, qui victoriam
acclamarent. Legimus in Tito Livio voces dissonas languentesque
cladem illius significare exercitus, a quo emittuntur, quoniam ostendunt
spiritus debilitatem refugientis ad interiora, ex diffidentia pugnae;
quod adversa acies animadvertens capit fiduciam et vincit. Saepe
vox falsa cladem aut victoriam attulit. Extant homines vivacis
spiritus venerandique, qui voce aut intuitu horrorem incutiunt. Sicut
C. Marius eis, qui ipsum occidere parabant. Idem contigit D.
Laelio Ursino , qui solo intuitu examinavit sicarios mercede conductos
ad interficiendum eum. Et in Germania rusticorum turma impetitus,
solo intuitu torvo, digito minaci, quoniam regionis linguam
non callebat, invadentes repressit. Patet ergo, aërem alteratum a spiritu
nobili absterrere viles. I. Caesar quoque absterruit eos qui captivum
ipsum detinebant. Mihi quoque evenit non semel idem facere
in manibus inimicorum. At quo pacto verba simplicia absentis
animos afficere possunt, et quomodo Characteres et scriptura? Avicen.
ait: confidentia de bono medico sanat aegrotum et recte. Nam
spiritus imaginans sanari, afficitur sanitate: viresque arripit contra
morbum: Fiducia requiritur in divinis rebus. Nam quo in excellentiori
confidis re, eo magis crescit animus. Ergo in Deum confidere
penitus et omnino, certissima ratio est habendi speratam rem. Itaque
Christus dicebat semper, fides tua te salvum fecit . Pari modo procedit
natura, quae est ars Dei insita rebus: ubi enim ponit fiduciam, apponit
et victoriam. Fiducia supernaturalis ad supernaturales gratias
erigit: naturalis vero ad naturales: eo spiritus pervenit, quorsum
movetur. Spes est motus inchoatus in fide certa. Audivi mulierem
petiisse schedulam sacram, qua sanaretur a quartana; et quidam scelestus
scripsit in ea sic: Deus tibi det malam septimanam , et praecepit
ne quis legeret; consuit, colloque adpendit, ut rem magnae virtutis.
Mulier subito sanata est ex fide. Quidam in platea suaserat viro non
idiotae ipsum aegrotare, et singuli dicebant ad illum: Tu es pene mortuus ,
alii, eheu quomodo pallidus ; multique conventione facti passim
id dicebant. Tunc vir coepit dicere se aliquid dolere et hausti timore
incidit in morbum et mortuus est; quoniam spiritus affectus est persuasa
infirmitate; operatusque est in corpore tanquam infirmus non
purgando et nutriendo, sicut solebat. Spiritus tenuissimi ac fuliginosi
credunt, huiusmodi persuasionibus, crassi quoque discurrere nescientes
similiter. Quoniam nec hi, nec illi discursus habent claros, absolutos
distinctosque ut in lib. 2.

dictum est. Haec credulitas interdum
detegit latronem exibendo ei in potu pulverem quendam lapideum:
quem nimirum deglutire non potest, quoniam spiritus, timet,
ne forte furtum, sic detegatur, propterea refugit, nec libenter sorbet

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche