Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 197

Precedente Successiva

rem, a qua timet; at qui in innocentia confidit cupitque eam palam
fieri securus deglutit, facileque. Sed quidam versutiores hac arte not
capiuntur nisi vero religionis metu paveant. Moyses in lege exhibet
in potu pulverem quendam mulieri occulti adulterii insimulatae, per
manum sacerdotis cum imprecatione: quae si vere adultera esset,
disrumpantur viscera eius; si pudica, servetur; et quidem iuxta imprecationem
contingebat in Veteri Testamento. Cum quia Deus
Testimonium ferebat innocentiae vel culpae, ut promiserat, (quae in
Testam. Novo non promisit, ideo Papa probationem per ferrum ignitum
et per aquam abstulit ut patet in Decreto) tum quia naturaliter accidit
ut spiritus conscius sceleris sic vehementer imaginetur periculum
ex reverentia sacerdotis, et ex animo culpa pleno semetipsum
timente et accusante, quae a se illud malum pateretur, ut etiam disrumperet
viscera, sicut rabie agitati generant catulos et latrant. Idcirco
Orestis furiam haud falsam reor, aliorumque multorum, quibus
in poenam dedit Deus imaginationem efficacissimam, teste August.
quae postmodum in eas prorumpit actiones. Quilibet enim cogitat
et operatur prout est affectus, et tales actus figurasque exprimit
formator spiritus corporis, quales ipse in generante habebat: Insuper
et novos supervenientes; unde desiderium mulieris in fatulo
expressum intueri consuevimus. Scribit Galenus , quod Esculapii sacerdotes,
licet parum docti, plures sanabant infirmos quam medici
perfectissimi. Nam infirmo: in cibo et potu obediunt illis magis; et
fides tanta erat, quod fiduciam et vires contra morbum nacti sanabantur.
Quapropter sacerdotes prisci solebant corporis animique simul
esse medici; ut Orpheus , Trismegistus , Zamolxis , Pythagoras ,
et Aegyptii et Hebraei. Verba igitur vim habent in nobis ex affectu,
quem imprimunt: et motu quem excitant in sentiente. Proptereaque
sapientes in se magicam vim habent ad populum, quoniam existimantur
scire verum et non mentiri. Et viri quoque probitate insignes
vim magicam habent, quoniam quacunque cupiditate aut metu
urgente mentiri nolle existimantur. Sic patribus et fratribus vim
magicam exhibemus, quoniam putamus eos nolle decipere nos: maxime
vero si etiam sapientes sint, quoniam nec eos decipi posse, nec
decipere velle intelligimus. Sed cum frater fuerit et sapiens et probus
nihil est, quod dubitemus. Sed quidem aliae nationes authoritati credunt
magis, ut Hispani; aliae sensui proprio, ut Aquilonares ut plurimum
aliae rationi, ut Itali. Consuetudo quoque magica vi abundat; quoniam
natura habituata est, eiusque mutatio in communitate statum et Remp.
mutat: In particularibus vero mores: ut de musica dictum est.Rebelles
servi Scytharum advenientes heros de bello armis exceperunt,
nec potuere vinci, aut domari: sed visis flagellis ad quae Domini recurrerunt
de consilio magico, superati sunt: quoniam consueta passio

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche