Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 199

Precedente Successiva

et salutem. Equidem fateor non intelligere, qua ratione Diabolus
infligat dolores, et eiusmodi detrimenta creaturis Dei inferat. Sed
posse non negem permittente Deo, cum Iob tantopere ab ipso maceratus
sit dolore et tabe. Veruntamen si Daemon non est in muliere hac
operatus, ratio verisimilis a nobis dicta est de liene paulo ante. Alia
plurima huic similia visa sunt et visuntur passim. Imaginem ceream
fabricantur similem illi, quam afficere volunt ut Virg. in pharmaceutria
canit. Deinde ad ignem voluunt imaginem dicentes; uro
personam talem. Quae mox languore tangitur ardenti, sicut Meleager
ad titionis consumptionem consumptus est, apud Ovidium .
Capiunt animal cui similis est persona intenta (alij enim canis, alij
simiae, alij Leonis, alij corui similitudinem in vultu gerunt, ut acute
Porta notavit) illudque animal sub caeremoniis percutiunt aut cremant,
et inferunt passiones personae cuius gratia id agunt, quod et
Virgilius in Ecloga testatur. Utunturque etiam capillis, ligulis et soluunt,
ligantque in amore: Dicunt verba, quae somniare Venerem
usque ad seminis emissionem faciunt, quod credibilius est. Idem faciunt
in intuitu fixo, quod libidinosis est facile. Novi amicum qui
nunquam fere in occursu mulierum formosarum non stillet seminis
quippiam. Attamen existimo opera Diaboli eiusmodi plurima effectum
sortiri; et non sine optima ratione legibus ubique vetatur. Et
profecto si essent vera isthaec, nemo tutus esset ab inimico cum sint
vulgata etiam apud Poetas, at Deus hunc ordinem perniciosum tam
facilem non posuit. Sic sine armis exercitum Turcarum deleremus.
Sed ad notitiam aërii sensus; vidi aliquando pueros, qui pallium amiserant,
tenentes cribrum forficibus infixis appensum dicentes: Per
S. Petrum et per S. Paulum , rapuit ne Flavius pallium? et cum multos
nominarent, cribrum stabat immotum: cum a. adnomen Flavii veniebant,
cribrum quod uterque ex ambobus forficis ansis tenebant, voluebatur
sponte quodam impetu. Ego obstupescens periculum feci cum
eis invocato Deo altissimo ne permitteret me a daemonibus ludificari:
Et similiter non movebatur cribrum, nisi ad nomen Flavij , et expiata
conscientia per Sacramenta semper reperi idem repetito periculo.
Caiet. quoque idem expertus est. Qua de re, patet conscium aere ita affectum
afficere. Sed periculum inest magnum, ne diabolus interveniat quamvis
nominas S. Petrum et S. Paulum : His enim dolis decipit miscendo
sacra prophanis; ut sancta docet Theologia. Hosce effectus, si
naturales sunt, raro fieri existimandum est. Non enim absens semper
ad passionem dispositus est, sicut nec homo dispositus est ad praevidendum
pluviam; corvus autem est. Nec de amici casu somniat nisi
pensiculosus amicus, ut dictum est. Idcirco Magi tempus a stellis captant,
ut dicemus. Quod autem aiunt, posse stellas, aërem ab excantatore
mutari et fruges exsiccari, intelligere non valeo.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche