Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 200

Precedente Successiva


Non enim adeo valet vox, et imaginatio, ut possit caelum et mare
immutare. Potest aliquid in disposito subiecto, eo quo affectus in
hoc crescat, sicut in fascino. At in aëre et caelo paulatim deficit, sicut
motus virgulti agitati; et aquae intra concham. Quod ergo narrant
historici de Magis Africanis et Tartaris nostri temporis credibile est
daemonis arte fieri, qui in extremis regionibus habitant magis quam
alibi, ut Ptolomaeus agnovit. At quomodo ista faciat daemon ipse
novit. Nam fortasse sensum aeris immutat, ut nos hominis; et quia
est sphaera actionis suae, sicut corpus actionis animae, potest in aere et
mari sicut nos in corpore. Sed non in stellis, nisi apparentiam facere
per interpositos vapores vario concinnatos modo. Imaginatio humana
potest in imaginante, sed extra minime, nisi alter executionem
perficiat. At Diaboli astutias expertus tantum intelligit; equidem
fidem facere malignitatis eius possum toti mundo, ut alibi scripsi.
Nam profecto sicut sunt homines alij scelesti, alij sancti, ita esse angelos
pios et impios in mundo, et quaeritare numerum et societatem
augere quamque suam. Nec putem Trismegistum adeo obtusum
fuisse, ne id pernosset, quando dixit, hominem facere posse Deos loquentes.
Vidit enim angelos aut daemones statuas ingredi, obstupuitque
quod tantum posset homo: Ideo vocat ipsum miraculum mundi:
Et ex hoc agnoscit, ipsum petinere [pertinere] ad Deorum societatem post
mortem. Verum Diogenes et Diagoras aliique cum Arist. irrident
Apollonis oracula, fallacia plerumque; putatque Pythiae ex passione
suboriri: Sed falluntur quoniam vere Daemon in ea loquebatur.
Nec quidem homo queat frenare naturam corpore non irretitam crasso,
qualis est Diabolica; nisi virtute Dei, aut illecebris, et reverentia:
Quod quidem iniquitas maxima contra Deum est. Daemon tamen
potest sibi cultum usurpare, sicut nos possumus Deum blasphemare:
Et multi homines Dij haberi voluerunt; cum scelerati essent. Sed
Deus huiusmodi permissionibus utitur ad arcana mirifica, alibi dicenda.
Flatum colophonij antri divinos fecisse homines, impossibile
est absque Deo. Sed inde aliquam contraxisse qualitatem, qua attenuatur
et purgatur spiritus, reddaturque idoneus ad prophetiam naturalem,
fieri potuit, ut dictum est. Efficiunt alij, ne homo possit
concumbere si tantum credat; non enim potest facere, quod non credit
posse facere. Eademque imaginatio solvitur arrepta fiducia super affectum.
Porta soluit pudendo canis vel lupi iuxta magiam tiantem.
~ Sed femina impediri carmine nequit. Tantus enim affectus qui
vulvam obseret non invenitur, sicut qui veretrum demitti: Nam
spiritus timens abscedendo relinquit labascens; quod in muliere facere
non potest quin remaneat foramen, quo pati, non agere est apta.
Actiones autem affectu prohibentur non passiones. Porro quidam
accincti nimia concupiscentia ad veneris actus, nulla praecedente

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche