Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 26

Precedente Successiva

nec repugnat spatium simul cum corporibus creatum esse: nisi apud
eos qui de Deo humiliter sentiunt, quoniam abiecti sunt animo parvique.
Igitur si spatium tam divina creatura est, coniicere licet, res
cum voluptate ad ipsum trahi, utque occupent spatium, quod basis
entitatis est, res accurrere ad implendum, quasi acquirentes libenter
novum regnum existentiamque: et non modo sensu mutui contactus
uniri mundum, sed et gaudio ex repletione vacui: nec res accurrere
ad prohibendum vacuum, sed ad dilatandum se in ampliori regno in
ipso, cum amorem sese amplificandi et multiplicandi et plures vivendi
vitas in spatiosa existentia experimur cunctis inesse rebus: quae
sese multiplicant, generant, effunduntque in locum inimici, omne
aliud expellendo, seque solas esse appetendo, ob securitatem se conservandi,
aeternandi, et Deificandi, si possent: Omnes enim imitantur
Deum aeternum, infinitumque, et illi tanquam causae propriae
persimiles fieri percupiscunt. Itaque cum voluptate spatium res attrahere,
possumus alta cogitatione sentire, ut in Metaph. probatum
est. In prima huius libri compositione latina, quam Bononiae subripuerunt,
ac simul libros alios falsi fratres, eosque reficere nunc cogor,
quoniam recuperare unquam nequivimus, dubitavi, qua ratione
res potius ad contrariarum rerum, a quibus destruuntur, contactum
accurrunt, quam vacuum permittant, et tunc dixi magis contrariari
inane corporibus quam contraria corpora. Ignis enim cum terra convenit
in eo quod uterque est corporeus, et formis donatus activis, vacuum
autem neque corpus est neque forma. Quapropter intra
se vacuum sentientes dolent, quasi timentes annihilari, quoniam
vacuum quasi nihilum est ad corpora: et hanc rationem
assignavi, qua coelum, licet extra ipsum foret spatium non expanditur
in eo: Gaudet enim contactu mutuo partium propriarum,
timetque nullitatem, si foras expandatur. Et Democritum irrisi, qui
pelle ne eventet, circumdat coelum: nunc autem illam sententiam
possibilem esse arbitror: attamen perplacet magis asserere, quod
mutui contactus delectatio inter corpora insit, et cum spatio simul,
nec non et timor amplioris existentiae. Ac video non corpora praebere
mundo unitatem, cum ipse contrariis sit compactus, sed magis spatium
ipsum, quod et inter corpora etiam separata interponitur, et
colligat mundum unica coexistentia basilari. At recta existimatio
fuit partes mundi contineri consimilitudine, sicut aquae gutta super
herbam: cui Salomon comparat mundum coram Deo, eademque
ratione collecta est stella omnis.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche