Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 28

Precedente Successiva

simulque ostendi, nec posse ex visu sciri, num stellata sphaera in gyrum
feratur, an tellus: eadem enim apparentia fit moto visu, ac visibili; attamen
ex qualitatibus motum coelo affirmavi, negavi vero violentum
motum et divisionem sphaerarum, ostendendo unam modo esse;
stellasque sponte moveri sua, sicut pisces in mari. Abstuli concentricos,
excentricos et epicyclos. Physicas de Phaenomenis reddidi
causas; ostendique perpetuo solem descendere deorsum magis, ad
cremandam tellurem, ideoque non semper ab aequatore ad Tropicos
excurrere, grad. 23. et m. 28. semperque obliquitatem defecturam,
quoniam prope terram arcus est angustior, nec reversurum sursum
aliquando, ut Copernicus sentit: Nunquam enim observatum est ipsum
ascendere, sed descensum modo tardare, et a Ptolemaeo ad nos,
descendisse 31. parte ac dimidia fere, quarum una est pars terrae semidiameter;
easdemque ob res anticipari solstitia, et aequinoctia, quae
in antecedentia feruntur, sed irregulariter in 6565. annis grad. 77.
fere; omnesque in anteriora ferri stellas, alias velocius alias pigrius,
qua de re videntur hae relinqui, ac ab occasu in ortum ferri, qui motus
est subdeficientiae non autem existentiae, et praedixi mundi mortem
per ignem, sicut Heraclitus sensit, et S. Petrus prophetavit. Ergo hoc
animal magnum deficiet amisso altero contrariorum componentium
ut in aliam praestantiorem a Deo perducatur formam, teste David .
Caeterum totius coeli mutatio et anomalia Aristoteli ignotae, idcircoque
ipsum aeternantis, clare indicant mundi interitum. Quod autem
Telesius dixit maris ope colligatum permanere coelum cum terra,
quoniam instaurat telluri per vias spongiosas, quod a sole aufertur, ac
deinde mare idem recipit a pluviis et fluviis restitutum, pulchra est
sententia etiam D. Basilij . Quod autem Telesius addit, quod coelum,
non existente hoc in medio coeli terraeque corpore humido, recederet
a terra, vacuumque inter eos remaneret, non mihi probatur. Contrarietas
enim non dissolvit mundum, imo ad unionem incitat; et partes
ad pugnandum alteram contra alteram, et ad succurrendum inani,
certando prae altera, alteram occupare illud, et se amplificare, generare,
et effundere ab inimica timentem, ac spontanea ira congredi
conspiciuntur. Hoc ergo animal ita seipsum perimet sicut febris, quae
fervor spirituum est armatorum ad bellum contra inimicum humorem,
dum in perniciem inimici pugnat, totum dissolvit compositum.
Hoc arcanum de febre latet medicos, putantes rem esse perniciosam,
quam ego iudico utilem: nisi enim accenderetur spiritus contra morbum,
et motus pulsusque non velociores solito, vehementiores, et
crebriores ederet, et calorem non augeret contra inimicum humorem:
remaneret ipse victus, subitoque mortuus. Quod repentinis accidit
in mortibus, quando non datur tempus spiritui armandi se, ac
fervendi: itidem quando in ipso fervore vincitur, nec fit diminutio

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche