Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 29

Precedente Successiva

febris ordinate. Indicium copiae malignorum humorum vincentium
extinguentiumque subito spiritum in angustis vasibus, aut in congressu
aperto copia pravorum humorum obnubilantium. At in mundo
oppositum, continget aliquo pacto. Nam coeli candidi formosique
fervor exsuperabit terram atram turpemque et praesens interibit
constructio fabricae, totumque erit coeleste ac novum, ut sanum sub
alia specie. Stultum est asserere mundum sensus expertem esse, quoniam
caret oculis, auribus, pedibus et manibus. Haec enim instrumenta
conveniunt spiritui animali; materia crassa, circumsepto; ideoque
indigenti foraminibus, quae sensoria sunt ad sentiendum exteriora:
ac instrumentis ad motum et sustentationem crassae molis quam
vectat. At mundo ad motum sufficit rotunda figura, manus eius radij
sunt et virtus diffusiva, ad operandum se extendens, non quidem
inclusa ponderosis brachiis, impedientibus robur eius, oculi sunt stellae
ac luminaria, quae vident et videre etiam dant nobis, qui crassa interclusi
mole per fenestras sensoriorum aspicimus aegre, tunicis carceris
nostri impedientibus ea, quae in toto aëre ac coelo patent, absque
fenestris et specillis videre: siquidem et visus tactus est, perceptioque,
ut in seq. patebit libro

. Tam stultum est sensum rebus negare
propterea quod carent oculis, auribus, et ore, quam stultum est negare
motum vento, propterea quod caret cruribus, pedibusque, et
igni manducationem, propterea quod caret dentibus, et visum manenti
in platea, propterea quod fenestris caret, per quas prospiciat, et
aquilae, eo quod specillis caret. Idem furor alios impulit ad credendum,
Deum habere corpus, oculos manus, etc. Deum obsecro vivum,
verumque, ut declaret qualiter non modo rebus omnibus largitus
est potentiam et amorem essendi, quales ab eo factae sunt, sed et
sensum bene essendi, ut serventur in gloriam ipsius. Hoc autem nunc
examinandum est in cunctis denique rebus.
Finis Libri primi.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche