Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 3

Precedente Successiva

mistas, formatas primae Ideae figuris, cuius organa sunt primaque
sigilla. At sensus non videtur esse forma modusque quidam Existentiae,
veluti sunt aliae figurae, sed res essentialis, visque activa superans
vulgares qualitates elementorum ut mox palam fiet. Idcirco solem sentire
necesse est et terram. Similiter sol non indurat lutum producendo
duritiem ac siccitatem, sed detegendo duritiem terrenam, quae
immista sub acquae mollitie latebat. Ex terra enim dura, ac molli ex
aqua componitur latum. Ignis vero agens prius convertit in fumum,
ac coelum aquam sibi similiorem, minusque sua actioni resistentem:
Tellus autem remanet cum sua palam facta siccitate: quam tamen vehemens
ignis liquefacere potest, et fumum vertere, ut in fornacib.
comperimus et in salis et metallorum fodinis.
~ Solem calidum esse, alibi contra Arist. ostendimus: ideoque producere
ignem conformem, et (ut aiunt) univocum igni communi. Nec
enim potest habere virtutem calefaciendi, nisi sit calidus. Cum virtus
non possit separari ab eo cuius est virtus. Ubi autem minus vigens est,
languide tantum calefacere. Eadem ratione dum partem tenuem
mobilem ad se tollit remanet pars altera immobilis, quae illius motum
participabat. Ita et nigrefacit non producendo nigredinem, sed manifestando
nigredinem materialem, quae sub candore tenuium calidarum
partium latebat. Si hanc chartam albam comburas, cernes flammam
albam exhalare, quae tenuior est chartae pars: materiam vero
crassam nigram remanere. At si in ipsam magis agat ignis, efficit vitrum,
sique amplius, aërem tenuem, albumque; tametsi materiam omnem
inertem esse, ideoque nigram in Physicis ostenderimus, nigredine
quidem inerti et non activa, qualis tribuenda videtur frigori. At
ex his argumentis innotescit, neque in luto neque in carbone esse aliquid,
quod non sit aut in sole, aut in terra aut in materia. Praeterea
inspicienda est solis actio iam facta quae semper est tenuitas, et candor,
quando tamen perfecta est: multae enim nubes adhuc nigrent;
non autem facienda, quae remanet privata re facta. At in rebus similaribus
licet paucissimae reperiantur huiuscemodi, eius actio est perpetuo
tenuitas, motus et candor. Nix autem non calefacit manum,
sed ipse calor nativus hominis, sentiens ab inimico frigore suum destruit
hospitum colligitur crescit accurritque in manum ad expulsionem
illius. Pinguefacit nix, quia colorem habet nativum, blondum,
tali aptum effectui: Frigus vero illius est extraneum, non essentiale.
Nunquam enim tantum frigus, quod ingrediatur et constituat naturae
opera, videri potest, cum sol longe terram viribus exuperet. Nitrum
vero refrigerat, quod vim frigus extrinsecum, adverso illius motu, atque
inimico odore turbatum, concentratur, et crescit. At si diu agitaretur,
ut solet, frigus destrueretur, et vinum calefaceret. Timor est fuga
ipsa spiritus vitalis calidi ad partes interiores, ne ab inimica re laedatur:

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche