Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 31

Precedente Successiva

corpus substantiale nunc calefit, nunc frigescit, nunc aqua fit, nunc
tellus, nunc ignis, et planta, et animal, etc. aptum est ergo in omnem
mutari formam, nihil ipsius pereunte. Ergo huius creatum finis gratia,
non patitur vim in formarum susceptione, sed gaudet. Ens enim
omne libenter operatur, afficiturque, ad id quod sibi naturale est. Hinc
orta est sententia Platonis et Aristot. materiam appetere formas sicut
foemina masculum: quoniam illius est perfectio his ornari: quae participationes
sunt divinae pulchritudinis. Ergo ipsa sentit, cum appetat.
Omnis enim appetitus a cognitione suboritur. Irridet hanc opinionem
Avicenna dicens, ipsam carere appetitu, quoniam caret sensu,
nec appetere formam quam habet: Iam enim possidet: nec quam
non habet, quoniam ipsam non sentit. Quin Telesius recte docet,
quod si calor bene possidet aliquam materiam, fit unum cum illa: totamque
usquequaque penetrat, extinguitque appetitum frigoris; et
haec sententia vera est. Probavimus et in Phy.

quod omnis corporea
moles quatenus corpus est tendit ad sui systematis medium, quoniam
ad sui conservationem: ergo ad unionem: ergo ad concentrationem:
sed quatenus formatum est, tendit ad situm suae formae convenientem.
propterea materia. i. corporea moles nostri systematis cum non
est bene devicta ac possessa ab ulla formarum, appetere invenitur
quae saepe calidae sunt, ut carbo accensus, et vinum ac similia:
quia quo magis terrae propinquant, eo magis concitant motum: Hoc
a similitudine formali, quam cum terra habent, evenire non potest:
cum tellus sit frigida, siccaque; res vero cadentes interdum calidae
humidaeque: Nec a calore, qui potius sursum ire cupit; ergo materiae
tribuendum est: Quae, quando non est devicta a calore, quantus possit
ipsam sustinere in sublimi, aut movere; nec a frigore a quo possit immobilitari;
ipsa sibi relicta non potest se pensilem sustinere, quoniam
hoc esset agere: ipsa autem ad patiendum non ad agendum nata est,
et illo, non hoc gaudet: ergo cadat in terram commune fulcimentum
necesse habet. Et quo propinquat eidem, eo concitat motum
quem odit; instar animalis finem fugae concitantis, vel quia propinquioris
concentrationis gaudio roboratur. Ergo falsa est Peripateticorum
opinio quorundam, res graves motum accelerare, cum a vicina
terra consimili confortentur; ita enim glebis concitatio, partibusque
modo terrestrib. conveniret; at in omni cernitur corpulentia,
etiam inimica terrae et aquae, licet ad extinctionem properet sui; Ergo
materiae est a sensu. Tribuere enim id copiae aëris semper magis accumulatae
super cadente re ut aiunt, negat ratio opposita: nam e contra
plus aëris addensatur sub re cadente, aptiusque tardare impetum.
Profecto hic appetitus, ut Avicennae respondeamus, nascitur a sensu
non animali sed naturali. At cum omnes sensationes a prima sapientia

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche