Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 32

Precedente Successiva

emanent, similes sunt ad invicem, ita et appetitiones. Et materiam
dicimus non appetere formam quam habet: sed frui illa, et ex eis fieri
compositum et consensum, quo idem sapiunt, idemque volunt; appetere
vero alias formas, quando disposita est ad illas; non autem penitus
informata: ut tepefacta plus caloris appetit, quoniam et ipsaepiditas
augeri cupit. Item existimandum est, eius appetitum sensumque
conformari ad sensum omnis formae, ac ipsam non pati dolorem nec
voluptatem per se dum transformatur, sed ex accidenti, ut experimur
in carne nostra incisa aut contusa, non modo temperiem informantem
dolere, sed et calorem, et corpoream molem ex quibus ipsa constat
temperies. Communi ratione idem suadetur, nam cum habeat ipsa
potentiam et appetitum Essendi, ad finem, cuius gratia creata est a
Deo; sensum quoque habeat essendi materiam, et non nisi materiam
esse cupiat, sicut et omnia entia sentiunt Esse, amantque esse, et abominantur
non esse. Praeterea quoniam iners est, informisque apta ad
omne artificium formamque recipiendum; est ergo invisibilis, quoniam
in visum non potest agere passiva res, ergo nigra, tenebricosaque:
Tenebrae enim ita apertis, sicut clausis spectantur oculis: nec tenebra
est activa qualitas, sed passiva, materiae conveniens. Et calore
lucido privatus carbo ostentat materialem nigredinem quae luci
mista rubescebat. Ergo putandum est ipsam appetere colorem, variisque
ornari formis. Item cum passio sit sensus, ipsaque ad patiendum
aptissima sit, ad sentiendum quoque idonea est, immo et ad intelligendum
(ait David de Dinando ) unde putavit Materiam esse Deum:
licet ruditer: intelligere enim in nobis est actus non passio licet succedat
passioni, in Deo autem est actus sine ulla passione. Dicunt alij natam
esse materiam ad recipiendas formas: ideoque appetere non appetitu,
sed instinctu, sicuti sagitta a sagittario impulsa. Hoc reprobatur
eisdem rationibus, quibus in praecedenti lib.

ostensum est, instinctum
esse sentientis naturae impulsum. Atque si hoc illi naturale est, necessario
sentire. Opinionem Lucretij , quod omnia corpora deorsum appetant
sed tenuiora a gravioribus sursum extrudi, alibi reprobavimus,
ipseque reprobat ignis, nullis machinis compressionibusque deorsum
premi patiens, volensque, sed civitates et montes elevans, ut
sursum petat, dum non extruditur sed intruditur a gravioribus. Reprobavimus
etiam quod asserunt, omnia materialia corrumpi, quoniam
materia aliam appetit formam: Sed diximus illas modo corrumpi
res, quae contrarium habent praepotentius. Ideoque viscera
terrae non corrumpi, quod a contrario distent valde: Solemque perpetuo
vivere, quoniam tellus eius inimica eas non habet vires summas,
quibus ipsum transmutare interimereque possit. Formas non
educi de sinu materiae, sed ab agentibus ingeri causis, alibi scripsi, et
sequens docebit sermo.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche