Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 4

Precedente Successiva

Ideoque partes exteriores remanent minus calidae, et quasi
frigidae, praesertim aëre frigido, vel minus calido subeunte: ac tremunt,
quia non tantum habent spiritum, qui possit earum sustinere
pondus.
Est quidem accidentalis, non essentialis actio, qua vivus occidendo
dat mortem. In arte vero non requiritur similitudo naturalis
inter effectum causamque sicut haec scriptura fit a me, qui sum homo,
et non scriptura: attamen habeo in mente scripturae similitudinem,
ideoque huic chartae ipsam do. Nec instrumento sed agenti
principali similis est effectus. Itaque haec doctrina meae menti similis
est, characterum vero lineamenta calamo et atramento in colore,
gracilitate, et obtusitate: Horum enim instrumenta sunt principaliores
causae quam ego: non autem configurationis. Igitur cum quis
occidit alterum, mors est similis mentali cogitatui occisoris, et non
eius naturae: vulnus autem latum est oblongumque simile gladio.
Quando autem casu occidit, similis est cogitatui primi motoris, cui
nihil est a casu; ut patet ex Metaph. Caeterum cum calor occidit
frigus expellendo a ligno vel penitus interimendo, quod evenit, si
quis iaciat nivis globulum intra magnam fornacem accensam, affirmare
oportet, mortem non a calore oriri, sed a non esse frigoris. Calor
enim ut frigus occidat, aliud nihil facit, nisi calefacere. Ergo per se
dat ligno calorem, id videlicet quod est ipse et habet. At per accidens
fit, ut pereat frigus, quod cum calore simul vivere non potest. Posse
autem perire, quod potius impotentia est, ut in Metaph. dixi, advenit
frigori, quoniam ipse non est calor, ideoque secum manere nequit.
Ergo hoc pendet ab aliqua non entitate, et ergo a communi nihilo;
unde res originem ducunt virtute primi entis. Hic autem argutias
has persequi non est locus, alibi discussas valde: Sed hoc modo inferre;
Ens nullum dare quod non habet.
Causa finalis et idealis non
dant, sed illa determinat, ista regulat Agentem: formalis est datum quid
ab agente in materia sic concinnata, et formata, ut respondeat ideae:
ergo non dat sensum: sed est effectus non causa generationis. dicitur [Dicitur]
tamen causa geniti quatenus est determinatio materiae in esse dato. item [Item]
forma agens est a causa activa sui diffusiva elementari: passiva vero
est concinnatio materiae et qualitatum activarum ab Ideatore sic concinnante
per Fatum, Necessit. et Harm. et fit non facit. Sensus ergo non
est a causa formali, nisi sit a materiali et activa elementationis, et a
causa rationali, seu intelligentia. Quae operatur agricolando et medicando:
non autem per se mutando, aut quippiam sui effluendo, ut
calor activus. vide Defens. supra positam. et c. seq. Solus ergo Deus
potest dare quod non habet formaliter et materialiter; sed eminenter.
Omnis autem creatura est finitae naturae, nec potest facere quod
non est. Et ideo nec coelum, nec Angelus potest calefacere nisi sit calidum,
aut aliunde adducat calorem. Potest autem Deus, quoniam

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche