Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 41

Precedente Successiva

autem madefit sugendo lacum propinquum. Quapropter exhalat inde
vapor crassus, ater, foetidus, qui subit per narices in cor et in cerebri
cellas, spiritusque totus contra ipsum colligitur, corpusque motu
sensuque, destituit: Sique plusculum immoretur, penitus moritur
suffocatus copia infesti succedentisque vaporis. At parum immoratus,
non penitus moritur, sed sensum motumque amittit; sicut et qui venae
sectione deliquium patitur, ubi spiritus timens ad interiora fugit,
exterioraque hominis pavidi demortua remanent: at ab aqua vivificantur,
quoniam spiritus inimicum frigus sentiens, subito regreditur
foras, ad auxilium membris ferendum in terrore insueto, revivificatque:
Pari modo foemina uteri strangulationem patiens, vaporibus
noxiis suscitatur a torpore; quia spiritus qui ad uteri subsidium confluxerat,
revertitur ad subsidium capitis, sedis principalioris. Carbones
quoque occluso cubiculo vapores emittunt faeculentos, qui sua
crassitie aggravant spiritus tenuitatem, caliditate vero vincunt vires
spiritus, et nigredine foedant lucem spiritus; ideoque occidunt. Eademque
ratione pestis ab infecto hauritur aëre. Unde palam fit corporeum
esse spiritum, tenuem, lucidum, calidumque, cuiusmodi nos
docuimus. Eundemque ostendit animam esse, mors ex ingenti repentina
laetitia contingens. Nam dum totus confluit in oculos et ad exteriora,
ut fruatur bona vel re, vel nuncio insperatis, quibus quasi beari
se putat, suffocatur seipso in angustia vasorum, et stringitur in liquorem,
aut collecto ardore solvitur in tenuitatem, aut a concitatis simul
humoribus compressus, mortem patitur. Non sic facile interficit moeror;
ipse enim spiritus ad interiora passim colligitur miserum se arbitrans
ac propriam abdens miseriam, vel fugiens. Ideoque oculi exigui
umbrosique apparent, ipso privati lucido, amploque: At in risu et
laetitia lucidi, grandes, pleni spiritu, qui ad fruitionem rei laetae effunditur,
utque ostentet se beatum, amplificetque: ut vel hinc pateat
corporeum, tenuem, lucidumque esse spiritum. Quod et ira ostendit,
quae est accensio spirituum ad vindictam: Ideoque vultus rubescit,
turbaturque accursu eius; nervi ac musculi tenduntur et non dilatantur,
ut in risu. In timore autem mollescunt, deciduntque, quoniam fugiente
spiritu semivacui relinquuntur. Somnum non esse cordis stuporem
frigefacti a vaporibus de cerebro gelatis cadentibus, ut Arist.
opinatur, in Physic. declaravi, et ieiunio affecti homines, qui absque
vaporibus dormitant, idem demonstrant, et cor in somno semper
commotum non secus ac in vigilia, et magis. Nec esse cerebri refrigerationem
ut Galeno placet; ibidem diximus. Nam et vinum calidum
potentia et actu, et Austri somnum afferunt: Boreas vero frigidus vigiliam
et afflicti calore dormiunt: et musica nil refrigerando affert
somnum. Ergo est somnus ut diximus, collectio spirituum ad interiora,
quiescendi gratia a labore, aut fruendi sono vel refectione; aut succurrendi

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche