Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 43

Precedente Successiva

reducitur. At nunquam docere potuit, nec potest doceri aut
credi; qua ratione incorporea anima, nullis dotata qualitatibus, possit
sola cogitatione calorem, frigusque producere: solus Deus id mentali
nutu facere potest: et quia dum quis cogitat, incalescit, et dum timet
frigescit, opinandum erat corporeum esse calidumque spiritum, qui
motu cogitationis incalescat, et fuga absentiaque eius corpus frigescat,
ut declaravimus Nec potest anima, quando quis in chorea saltitat,
tot simul caliditates et frigidates producere, quot sunt flexiones,
dilatationes et convolutiones in chorea, et simul: cum praesertim nec
cogitando peritus saltandi hos edat motus. Hoc quoque nobis notum
fieret. At bene cernimus, nervos musculosque intendi, tumescere et
detumescere, nunc spiritu impellente introrsum, nunc extrorsum,
nunc torquendo nervoso funes, producendoque motus. Nunquam
Aristot. in natura ostendet hos actus ab imaginatione fieri. Ego nunc
moveo calamum cogitando doctrinam, quam doceo, et non motus
varios, quos scribendo promo. Sed Arist. illi inhaerens stultitiae, quod
nequeat eadem res esse movens motaque, aufert animae motum: qui
et vento et aëri convenire visitur [viditur]. Ipse tamen, vult ventum ab aëre
moveri, tantumque impetum quo prosternuntur quercus, et turres,
ab insensibili languidoque aëris motu derivat. Aërem vero moveri ab
igne, ignem a coelo rapi ad motum; coelum ab Angelis immobilibus;
omnem ergo motum violentum ponit. Motum vero ignis sursum a
generante igne, et non a proprio calore effici: illum vero ab alio generante;
sic et gravia omnia et levia donec eo devenit, ut spoliet res
cunctas proprietatibus suis, donetque violentia.
~ Quibus de rebus in Physicis luculenter disputavimus, ostendimusque,
operationes, quas immanentes actiones vocant, non requirere
agens et patiens disiuncta, quoniam passiones saltem in voce sunt, et
non violentae, et ab arte. Ideoque eadem definitione cum vectura et
aedificatione non contineri. Sed neque calor, quamvis ab imaginatione
productus, moveat corpus, nisi quia mobilis ipse est. A re vero
immota motum non fieri alibi ostendimus. Nec in animali hoc inquirendum,
quod ex immota et mobili re compositum, indiget externo
immoto fulcimento, ut et nauta ad sustinendum pondus, sed in ventis
et igne id considerandum erat ex toto mobilibus. Nec montibus inhaerere
ventos, ut possint moveri, stolide cogitasset, si rei mobilis immotaeque
naturas inquisivisset in illis: Nec quia a se movetur, a se
discedat anima, ut cum eo I. de An.Aphrod. putat . Non enim a se
tanquam a loci termino movetur; sed tanquam ab agente actui semper
praesente. De his alibi.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche