Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 45

Precedente Successiva

affert deinde damnum; itaque perpendit examinatque damnum et
utile, et mox sectatur id, in quo plus boni invenit, in illo tunc. Nam
futurum malum tanquam semicertum negligit saepe. Hoc autem patet in
disputationibus Phylosophicis, ubi una Rationalis librando argumenta
contraria, nunc huic, nunc illi sententiae adhaeret, dum veritas
dubia est. Postremo tamen veriorem sectatur: vel quam utilitas
aut voluptas veriorem facit videri. Ergo unica est anima; unus scilicet
spiritus in toto corpore, in variis vasibus, habitans et operans. Sed
diversitas et incertitudo obiectorum, mistorum ex bono et malo, variaeque
actiones efficiunt videri animas multas, essentialiterque diversas
esse in brutis. Nam canis vellet prensare carnem, et timet heri baculum
simul, videturque disputare quid magis agendum. At in homine
reperiri rationem, sed altioris ordinis repugnantem rationi et
prudentiae sensus carnalis, ut Apostolus docet, posterius demonstrabimus.
Porro temperiem cerebri, non esse animam sed formam straminis
et cubiculi animae, alibi ostensum est. Nam et animal nil cerebri
temperie mutata subitaneam oppetit mortem in magna laetitia. Item
a vapore foetido si spiritus afficitur subito, vacillat et intermoritur:
et spiritibus in patiente utero occupatis, sensus in capite non est, ubi
sensitivam et rationalem Gal. temperiem locat: Sed vel foetoribus vel
odoribus ipse Gal. in caput reuocat spiritum et sensum et motum.
Neque enim a foetore temperies sensum recuperat. Quin et ipse cum
Aristot. cerebrum nil sentire alias fatetur. Iuvenis Smyrnensis, cui
apertum fuisse cerebrum, refert Galen. et mortuum non fuisse, ostendit
cerebri temperiem non esse animam, sed ipsum spiritum, qui se abdiderat
in cerebello, et spina. Non autem exhalaverat (ut Galen. putat)
posteaque reversus est in domum a medico reconcinnatam. Quod
non perpendit Galen. ideoque dixit spiritum non esse animam, sed
temperiem fractam et reconsolidatam. Praeterea timor consistens in
apprehensione mali, a sola rationali tam cito apprehensi cessare simul
facit iram, et animositatem et concupiscentiam veneream repente.
Stupida autem irascibilis et concupiscibilis non apprehendentes, nil
ita conciderent, saltem subito. Omnes ergo spiritus iidem una sentientes.
Praeterea nec irascitur ad vindictam homo verberatus a patre, aut a
praeceptore, nec contra alios ulciscitur casu laedentes aut insania, sed
cum modo per contemptum tangitur, aut conspuitur, aut maledicitur.
Cognoscere autem praesertim subito contemptum, qui quasi nihil
est, et parum movet sensum, sed discursu noscitur, non est actus insensatae
temperiei; sed bene cognoscentis virtutis. Praeterea committere
Imperia, dominatus et arma insensatae irascibili, ut Galenus facit, insensati
Philosophi est: Summa enim arte et ratione illa tractantur.
Imperare enim homo cupit, et vincere, ut contra hostes praevaleat, ab

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche