Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 48

Precedente Successiva

animal arteriae et cordi ne agitentur, nec aliis visceribus, ut functiones
intermittant, non quia in eis spiritus alterius substantiae insint, sed
quia tenuissimus spiritus tam mobilis, motu privatus extinguitur. Idcirco
non potest sibimet mortem imperare: bene autem potest vasa
disrumpere et abire. Nec sibi potest anima rationalis iubere ne velit,
neve intelligat; non tamen ob id duplex est, aliave a seipsa.
~ Praeterea pulsus instaurat spiritus continuo exhalantes, idcitco [idcirco]
nunquam cessat, nisi in apoplexia, quando spiritus suppetias it [in]
cerebro, arteriaeque remanent exiguo cum spiritu crassoque, non adhuc
bene perfecto; Ex quo patet pulsum ex capite oriri quandoquidem
in hac et in caeteris ipsius passionibus perditur, aut imminuitur,
et solo moerore aut laetitia aut cogitatione intenta variatur.
Nec quidem ita eveniret ex consensu cordis, ut dicunt medici, nisi et
cor ipsum sentiret cum eis: Hoc enim est consentire. Nec assignari
posset, quid faciat animal esse unum, nisi unitas inesset spiritus. Haec
enim viscera separata essent veluti civitates tres (ne discedamus ab
exemplis ipsorum) quarum, si mutuo se non sentiunt, non est mutuum
auxilium. At quidem patet in attente Philosophantibus aegre
cibum concoqui, et aegre arterias pulsare; iidem ergo spiritus speculationi
operam dant; proptereaque hos actus deserunt, aut pauci
remanent ad hos usus, non adhuc absoluti, sicut senes consilio intersunt,
iuvenes ludo nativo.
~ Igitur si tam necessarius est pulsus, ad reficiendum spiritum continuo
exhalantem, ut flamma candelae, intermitti non potest, sed nec
nutritio omnino: Respiratio vero aliquantulum. Ipsa enim infundit
ventum cordi, sicut folles, ad excitandum vivificandumque nativum
calorem et convertendum sanguinem in spiritum inter arterias,
ipso simul vento in spiritum transeunte. Hic autem ergo si cesset
nativus calor, spiritusque foras egrederetur, dum a vento non retruditur
intro, sicut a follibus intruditur lignis calor, qui accendat magis,
seque augeat, vivificetque de substantia ligni: Hac ratione moritur
quis non respirans, qua ignis non insufflatus. Hic cave Aristot. errorem
et ex parte Galen. qui respirationem fieri putant refrigerandi
gratia aestuosi cordis. Neque enim in frigidis morbis et temporibus
heret, vel minus fieret: cum tamen in hyeme sit maior. Item intra stufas
ubi calidus est aër, nulla fieret respiratio, ne calori calorem addat.
Ergo alium fit ob usum. Neque praeterea Deus tantum ignis cordi
dedisset, qui continuo frigore indigeat ab aëre: Et Aristotel. plus
errat, qui et cerebrum frigidum, ut cor refrigeret factum esse stulte asserit,
duasque illi infrigidationes necessarias ponit. Sed quidem patet
tale artificium ut subministret vitam et spiritum vivo igni molendinoque
animato datum esse.
~ Quapropter liquet motus necessarios magis, intermitti posse

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche