Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 52

Precedente Successiva

tu&'ptw, a ligni percussione: et Romanus verbero, a loro vibrato, et
nos Batto et Botta, ab ictu boante; At quoniam variae Nationes vario
afficiuntur modo, et varium modum exprimendi aëris habent;
Nam Germani impetu quodam, frigore retrudente spiritum, eloquuntur;
idcirco multas consonantes pronuntiant literas; Veneti liquidas
vocalesque multas, quia solum liquidum incolunt: Hispani
prolixas voces vocalibus et sibilantibus spiritibus ex calore et acumine
regionis: Itali in medio climate mediocres sunt inter utrasque: At
antequam Sol ita telluri propinquus fieret, multis consonantibus latine
enunciabant.
~ Quapropter ut dicebam similia multa uno exprimit nomine,
ut Petrum et Paulum , singulosque caeteros, dicit hominem: Omnia
corpora dura frangibilia, lapidem; flexibilia metallum. Itaque nomina
invenit omnibus communissima, ac minus communia multis;
et particularia singulis: quoniam enim res sunt omnes, dixit, Ens; itidem
quoniam eaedem res, quae simili modo ipsum movent, etiam dissimili
simul movent: notavit quoque dissimilitudinem illam nominibus
dissimilibus et differentialibus, et dixit Ens corporeum et incorporeum,
et viventia et non viventia; sensitivum et vegetans, rationale,
irrationale, Individuis vero ultimas differentias apposuit, Petrum et
Paulum , etc. Porro huiusmodi cogitationes omnes, in rerum naturis esse
oportet. Calor enim non hoc unum modo frigus cognoscit, sed ex
hoc uno omnia alia frigora similia: Hoc autem est discursus. Equus
quoque non hoc unum hordeum novit, aut unum modo equum: sed
omnes similes notis visisque, equos esse dicit: sed etiam inter Entia
similitudines norunt et differentias; illaque Entia sapientiora sunt,
quae melius distinguere ac componere norunt absque errore: Hoc est
non copulando res divisas; sicut qui diceret, asinus est homo, aut mons
est aureus: nec dividendo unitas, ut dicens, lux non est candida, sol
non est calidus; ignis non sentit. Inter res, communis mutuaque significatio
reperitur, quae tactu fit: Sic tangens aër alium aërem, illius
affectum sentit, quoniam movetur ab illo moto, aut frigescit ab illo
frigefacto, aut calescit: Et stellae, altera alteri radios mittens, communicant
cognitiones.
~ Nos autem crassa mole et carcere clauso corporis, necesse habemus
aërem verberare, qui animales conceptioness [conceptiones] deferat, et conventionem
habere cum aliis, qui nos audiunt, quod quando verbero
aërem taliter, rem talem dicere volo, quando aliter, aliam. Idcirco
qui regionis linguam ignorat, quae etiam continuo variatur
variatione Solis, descendentis continuo, et nationum commistione,
sicut vestitus variatur, et ritus, nequit intelligere, nisi voces
omnibus naturales, hoc est risum, planctum, dolorem consimiliter,
et manifestationem demum rei communis cunctis; quas ob res

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche