Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 53
debilis est animi et parum syllogizantis, putare res sese mutuo
non
sentire, propterea quod non loquuntur: cum loquela sit significationis
modus
impeditus, tardusque longe magis, quam significatio
rerum expeditarum a crassitie
corpulenta. Sicuti Angeli
et Daemones, qui subito mutuos percipiunt conceptus,
et
dum nos voce figuramus unum, ipsi signant mille, et quo velocior
est
scriptura, quam sculptura; et verbum quam scriptura,
et cognitio quam verbum; eo
velocior et longe magis est
ipsorum significatio. Igitur quoniam Entia omnia et
mutuo tanguntur,
et non tactae res similes sunt tactis, omnes sentiuntur
mutuo
vel praesentia vel similitudine: et persimile sentire discursus
est:
sensus anticipatus est memoria. resentire vero reminiscentia;
sentire
similia multa, ut unum, intelligentia. Sed hoc nomen appropriatum
deinde
fuit humanae menti, sicut et discursus, qui et ratio;
et nomen spiritus, qui
ventorum est, Deo , Angelisque tributum
est, quoniam ab his
similibus saltem in eo, quod non visuntur, illos
intelligimus quoquo modo: Verum
abstinendum est a dicendo,
quod res discursu et intellectu polleant, ut homo, cui
proprie
insunt vel appropriate. Rebus caeteris umbratiliter et passibiliter
pro
modulo suo. At venti nomen spiritus adhuc non amiserunt:
licet animabus
appropriatum. Suo ergo modulo dicemus
res sentire, resentire, existimare, et
transcurrere et perspicere
et sapere analogice. Imaginatio enim est copulatio vel
disiunctio
motuum omnibus conveniens; aut discursus in rem incorpoream
per
simulachrum corporeum, quod est sentire in simili:
Hinc elucescit genera esse
communitates aliarum communitatum;
species vero, communitates individuorum,
individua
vero, quae dividi nequeunt neque multiplicari in plura, sed
movent
modo uno proprio soloque, quoniam et divisa sunt ab
aliis.