Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 55
non solum nutiendo [nutriendo] spiritui, ut tenuis, sed etiam sanguini et carni et
vasibus; sentit etiam
lingua naturam rei extrinsecam; Nam et calorem
ferculi extrinsecum sentit, nedum
intrinsecum, qui est sapor, et
vini frigus extraneum, et nativum calorem. At cum
extraneum frigus
calorve robustus est, sicut in glaciato vino, et ferventi
ferculo,
non potest saporem obtectum sentire spiritus praeventus robore
frigoris
vinum extrinsecus occupantis: sicut nec visus stellas, praeoccupatus
a
solis luce robustiori. Ex quo patet etiam per immutationem
fieri sensum, et non per
informationem, cum nulla forma sit sapor,
nisi calor in mole communicatus. Etiam
tangendo odoratus sentit.
Ipse enim odor tenuis substantia est omnibus exhalans ex
rebus; quoniam
omnes calidae sunt, porisque sparsae a calore actis in
coelum
exhalante: idcirco nasus deorsum spectat, et intra ipsum spongia
extat
ossea, quo spiritus ex cerebro per nerviculos duos descendit vaporemque
tangit;
Sique ab hoc sentit se gravari et robore vinci, iudicat
foetidum, inimicumque: si
vero roborari augerique, quoniam
tenuis est blandusque, aptus verti in ipsum,
iudicat odorem esse bonum,
eoque reficitur. atqui odore nutriri spiritus, notum est.
Nam
lassus a labore et ieiunio homo, odore subito resipiscit, vivificaturque,
et
quasi instauratur. Et Democritus tres ex odore panis calidi
super
vixit dies. Odor vini et carnis assatae, famelicum recreat: et Hippocr. ijs
utitur in syncope affectis. Coqui autem et Aromatarij, odore
rerum
quas tractant, quasi semper saturi, eas in cibum minus cupiunt.
Non tamen
inquam odore nutriri carnem et sanguinem, sed spiritus
tantum, liquores autem et
soliditates illis convenire. Vapores autem
aquae et rerum languidarum, quia prope
nihil afficiunt spiritum
in obtuso naso, non videntur esse odores, ut sunt canibus
acutis, sicut
nec motus aëris videtur esse motus, quoniam nobis non
sentitur
obtusioribus aut calidioribus et mobilioribus: Similiter et auditus
tactus
in centro autem auris tympanum aëre plenum terminat nervum;
cui de foris
malleolus superastat, extrorsum vero porrigitur
membrana et cartilago cava,
colligens motiones aëris, qui percutit
malleum, et per ipsum tympanum, et per hoc
spiritum interclusum,
ea ratione exhalet, nec facile afficiantur ab intrantibus
rebus: ipseque
spiritus commotus cognoscit ex usu corpus mobile, quo
ipse
movetur et vocatur et mulcetur et exasperatur.
~ Tactus ergo est auditus,
et non per simulachrum informans, sed
afficiente et movente obiecto: idcirco motus
graves corpulentarum
rerum, aërem multum moventium et aurem quasi late,
displicent,
quoniam ipsum concutiunt ad capitis concavum. At acuti
gracilium
rerum stridentium, verberantium aërem quasi punctim, modica
materia
inflexa, reflexaque pungunt spiritum, dividunt, lacerantque,
ideoque displicent:
soni autem compositi gravibus acutisque