Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 57

Precedente Successiva

eis utimur; suaves vero mulcent ad contemplationem, ideo in templo
habent usum: titillantes autem ad luxuriam et mollitiem; quibus
utuntur amantes. Idcirco Respublica omnis cantus curam habet.
Cantu honoratur Deus elevando spiritum, animamque illi inditam,
ad contemplandum. Et mutato cantu mores et resp. mutatur; Unde
Legislatores et quicunque sectas introducunt etiam falsas, cantum
mutant, ut mores suis assuefaciant praeceptis, et ab antiquis abstrahant.
Sed et divinus David Saulem cantando placabat et sono. Et Elisaeus
prophetare dum minus potest, cytharam sibi pulsari fecit, qua
attenuavit spiritus, et a turbationibus praesentibus alienavit, coegitque
ministrare menti in ipsis residenti, ut ad contemplationem elevetur,
recipiatque notiones a prima sapientia Dei , a qua omnis sapientia
derivatur; sicut lux a sole.
~ Tandem et visionem esse tactum inde patet, quod eas modo res
illustratas videmus, quae recta ad nos lucem reflectunt. At si ipsae manent
in tenebris, nos vero in luce, nil videmus: quoniam ab ipsis in
oculum nostrum non resilit lux: Ergo lux a rebus tincta venit, et transit
per corneam transpicuam, et per aqueum humorem et tangit spiritum
lucidum qui est in cristallino, itaque ipse tinctus ea discernit visibile
obiectum quo ea tingebatur. Lucem simplicissimam omnibus affici rebus
et colorari et reflecti et multiplicari, notu est cunctis. Visio ergo
tactus est lucis tinctae a rebus illustratis. Hinc existimare licet, lucem, quae
vivus apparensque est calor, omnia probe sentire, quoniam omnibus
afficitur: itaque alios afficit et sentire proinde facit. Sol quoque et
stellae sensitivissimae iudicari debent. Cum ergo visum sit, sensationem
omnem contactu fieri; diversitatem autem tangendi suboriri ex
crassitie et gracilitate organorum ob id formatorum, de Sensu Rerum
omnium iudicare consequenter possumus: Resque durissimas
sicut lapides modicum sentire, quoniam pati modice sunt aptae; habereque
sensum similem ossibus animalium. Plantas vero praestantiori
vigere sensu simili sensui carnis; Liquores autem adhuc maiori,
similique sanguineo. Ventum autem et aërem facilime [facillime] sentire, sicuti
spiritus animalis. Nec modo tangendo cominus grandi percussione,
sed eminus et levi sentire ob passibilitatem, quae ipsis motis
communicatur, et ob lucis affectiones, in eis inspersae ac tinctae figuris
coloribusque cunctis; Lucem vero caloremque maxime sensitiva
entium omnium, quae in mundo sunt, prae omnibus existimare convenit.
Mundum quoque sentire totum, alibi magis, alibi minus, sicuti
animal in variis partibus vario sentire modo declaratum est. Quoniam
enim tactus non sentit nativum piperis calorem, ut nasus; nec nasus
amaram lilij substantiam ut lingua; nec lingua sonum aëris ut auris,
nec auris lucem ut oculus, quoniam spiritus sub corticibus transpicuis
officitur magis, quam sub opacis, et sub gracilibus magis, quam

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche