Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 59

Precedente Successiva

non communicatur spiritui principali in penetralibus collecto ad contemplandum,
aut pugnandum contra vapores cibi aut contra morbum,
aut ad nutritionis opera. Imo etiam in certamine vulnerati non
sentiunt vulnera; imo nec pugionem relictum in vulnere animadvertunt,
nisi post pugnam, cum spiritus iratus in hostem, ad sui curam
revertitur. Hinc elucescit spiritum animalem intermanere in corpore,
sicut nauta in navi, aut Dominus in suo palatio, et populus in civitate;
non autem sicut forma informans aequaliter totum compositum
ut placet Aristot. Si enim ita esset aeque sentiret in omni parte
nec seiungi posset a partibus exterioribus, et interiora ingredi, et
non sentire in singulis particulis a se informatis. Sicut calor ignis forma,
non potest ab igne discedere, nec ab aliqua eius parte, quin totus,
vel illa pars extincta mortuaque remaneat. Sed de hoc inferius.
Ita igitur quando spiritus exhalat, aut sanguis effluit, si tangantur,
non communicant illam tactionem spiritui et sanguini intus remanentibus:
motus enim deficit priusquam ad illos regrediatur, ob disgregabilitatem
et disiunctionem, quam facile patiuntur liquor et spiritus:
Sicut dum tangitur aqua, per canalem de fonte effluens, non
revertitur eiusmodi motio impressa intra fontem. At bene quando
aqua intra concham continetur si tangas portionem unam, omnes
cogitantur manifestis circulationibus. Itaque quando inter venas
malignus humor oritur, sanguis et spiritus accenduntur, ad eius expulsionem;
et adeo agitantur, quod ille humor vel vapor calescit, attennatur,
et extra venas propellitur, per rimulas interfibrales. Et haec
pugna est febris; quae tantopere prodest, victoriosis remanentibus
sanguine et spiritu: nocet autem si vincantur non quia ipsa accensio
nocet, quae febris appellatur, sed quia superare morbum non potuit.
Fieri etiam potest, quod in magno vulnere attactus sanguis sentiat
parum, quoniam spiritus iam ad interiora fugit: Et hunc exiguum
sensum sanguinis dolor plagae superet, tegatque; sicut calor ferculi
saporem occultat. Patet tamen in membrorum passionibus subito
sanguinem et spiritum accurrere in auxilium: et in timoribus interiora
petere in salutem. Et humores invicem pugnare notum est Medicis.
Idem dicimus de sputo, aliisque humoribus, quorum passio ad
principem non pertingit spiritum. Sed conspiciuntur in terram iacti
assumere figuram sphaericam, qua sese tuentur ab aëre, aliisque ab adversis
Entibus, et extendi ut coniungantur; et simul serventur, ut mox
docebimus. Ratione opposita os non videtur sentire; nam cum durum
sit, tenuitatis spiritalis expers, sensum exiguum habet: et cum
frangitur motus et passio non perambulat, nec communicatur per duritiem
usque ad principem spiritum. Ita quando lignum ingens secatur
durumque, qui eius extremam partem manu tangit, non sentit

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche