Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 63

Precedente Successiva

potentia oculi indivisibilis informatur? Experientia quoque illis repugnat.
Ut enim ignem sentiamus non oportet totam formam ignis suscipere:
sed sufficit parum calefieri. Sensus ergo non fit informatione,
sed immutatione. Item cum pura passivaque potentia sit; non aget:
quomodo ergo spoliat obiectum sua forma aut similitudine, seque vestit
illa? Hinc altercantur Peripatetici dicentes alij, sensum agentem
reperiri (nesciunt autem intus–ne vel extra) qui formas e subiectis extrahit,
et immateriales facit, et potentiae copulat. Alij vero dicunt obiecti
actum sufficere ad movendam potentiam. Illi quidem aperte
mentiuntur. Nam in tactu palam ipsummet obiectum seipsum tactui
imprimit, sicut haec penna scribit, et spina pungit, et calor calefacit, in
tactum se intrudendo. Gustabile quoque ipsum penetrat linguam: nec
est qui illud sua forma spoliet, sed ipsummet cum tota sua mole ingeritur
linguae et sentitur. In odoratu quoque vapor ipse penetrat, et per
se exhalat ab obiecto calor cum tenui fumositate, moveturque usque
ad narices, nullo agente sensu: nisi quis dicat ignem agentis sensus
opera fumum facere. Ficta ergo res est sensus agens, et visui tantum,
audituique posset, cum mille tamen absurditatibus, coaptari ea tantum
ratione, quod procul sentiri colores et soni videntur, et non cominus,
quod suasit Aristoteli sensibile positum supra sensum non sentiri:
sed ad sensationem requiri obiectum, potentiam, et debitam distantiam.
Sed hoc mendacium est in omni sensu, quamvis in his duobus
quid apparentiae parum peritis habeat. Attamen sonus super aure
sentitur, et magis intus, ut pulex ibi agitatus. Digitus autem oculo
superpositus non videtur, quoniam non est obiectum, sed lux tincta
ipso; quae a digito opaco sic apposito tunc nulla resilire potest. Sed si
digitus lux esset, et oculos non destruens, superposita bene videretur:
ut crystallus et aqua natantium oculis videntur, quoniam lux in eis
recipitur.
~ Quare tantum abest, ut sensibile non sentiatur positum supra sensum,
quod totum oppositum est modo perpetuo verum. Caeterum ne
horum sensuum obiecta laederent, quando praepotentia sunt; et ut a
longe percipiantur, ut mala bonaque praecaveantur et praecaptentur,
consultum est, ut a longe spiritus in his sensoriis praesentiret; sed non
absque tactu reali: quem in auribus confitetur Aristoteles , reali sono
percussis: sed negat in visu. Sed illuminatus [Aristoteles] (inquit) aër actuatur, ut
possit suscipere speciem visibilem, quae fertur ad oculum potentiaeque
visivae copulatur, ut eius forma: ubi nullo pacto sensum agentem ponit;
sed opinioni secundae favet. At ita iners est ipse et sequaces, ut
nunquam invenire potuerint, quae sit causa deferens speciem visibilem.
Non enim illis lux est; cui nimirum hoc munus tantum mandant
videlicet actuandi diaphanum aërem: Nec aër illis defert, cum non sit
activus expoliationis obiecti et vestitionis potentiae. Atqui si aër ad

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche