Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 65

Precedente Successiva

apparentia fit moto visu ac visibili. Sententia igitur nostra
satisfacit omnibus argumentis, ut in Philosophia

probatum est. Aristotelica
autem omnium est insipientissima, nesciens, quod obiectis
spolia extrahat innumerabilia et incessanter: et potentiam vestiat,
et quomodo potentiam inertem informet, aut quid ipsam extra organum
educat, ad suscipiendum obiectum simulachrum; aut quo
introducatur. Non minus falso opinatur [Aristoteles] sensum esse formam organi,
quem tamen facit puram potentiam passivam. Si autem per se est
forma, sed sensibilium gratia potentia; Ergo nil repugnat esse ipsum
ens actu et actum: nec ipsum actum esse passivum aliorum actuum.
Sic et nos dicimus, omnem vim sentientem, sentire in quantum patitur:
in quantum vero patitur non esse rem illam, quam patitur
sentitque, sed aliam; quam aliam, hoc est seipsam ipsa non sentit deforis
ita per accidens, sed per essentiam. Omnis enim res cognoscit
seipsam esse, et pugnat contra non esse, et amat se esse. Ergo seipsam
per seipsam cognoscit, abdita notitia, ut in 2. par.Metaph.lib. 1. ostendi.
Et D.Aug. et Henr. contestantur. Alias vero res non per se ipsas,
sed quatenus ipsa res sentiens fit similis illis rebus sensibilibus.
Ergo sentit illas, quatenus sentit seipsam immutatam factamque illis
similem rebus, quae non est. Hinc elucet arcanum ignotum Philosophis,
maxime vero Aristoteli . Quod Deus cum omnia sit per essentiam
eminenter, non recipit scientiam rerum a rebus, sed per suam
essentiam illas scit: proptereaque non vilescit res mortales sciendo,
intelligendoque, ut ipse putat, non enim illas intuetur, nisi intuendo
se causam, in qua relucent illae et inde pendent: quoniam inventor
non discit a re inventa: Sed imitatores discunt ex ea. Seipsum novit
spiritus absque passione naturaliter: ipse enim a se pati non potest,
cum sibi simillimus sit, idemque: sed illatae passiones continuae in
causa sunt, ut ipse a se alienetur, ut proinde se ignorare videatur: Sed
ex propriis operationibus et aliorum spirituum se recognoscat, reflectendo
in seipsum cognitionem passivam extrinsecam quodam
argumento. Ad rem redeuntes dicimus Aristoteli inspiciendam fuisse lucem,
quae res actu existens est, nec tamen non tingitur coloribus figurisque
rerum: Et aër, qui ens est tenue calidumque et mobile; At
omnem motionem recipit, ut calorem et frigus. Non ergo repugnat
sentienti virtuti esse rem actu; Et eas res recipere, quae non existit:
minime autem similes. Neque enim aërem spiritus sibi similem
sentit, absque argumento dum movetur aequaliter ac ipse: nec videt,
dum non crassior fit ipso. Sed decipitur Aristoteles propterea quod
putavit sensationem informatione fieri: quapropter si formam haberet
res sentiens non posset aliam formam absque destructione recipere:
Sicut terra non recipit formam ignis, nisi destruatur esse terrae.
Hoc quidem verum est, quando fieret per informationem totalem

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche