Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 66

Precedente Successiva

ipsa sensatio: sed fit per immutationem modicam, quae non removet
vim sentientem ab eius forma prorsus, quia non totaliter immutat,
sed reconcinnat illi formam sicut blandus calor motusque spiritum
perficiunt similitudine: aut deturbat aliquantulum, sicut febris,
punctio, et frigus mediocre in ipsum agendo; Ex quo discit talia vitare
obiecta. At quando penitus immutatur, primam amittit formam
et illam obliviscitur et dediscit, quoniam ab altera penitus est possessus.
Ita lignum sentit exiguum ignem, et robustum, sed hunc dolorosa
potius sensatione: tandem mutatatur in ipsum, nec amplius dolet,
nec meminit se fuisse lignum. Sufficit ergo modica immutatio ad sensationem
faciendam: ex illa enim tota virtus reliqua obiecti illius
consimilitudine cognoscitur, non autem penitus; quoniam esset fieri
illud. Quapropter videtur solus color superficialis, et per illum corpus
integrum discursu noscimus. Et solus sonus percutientis, et ignis
calor solus, et omnis rei quidem extrinsecum sentimus, et intrinseca
argumentamur praeterquam in gustu: Omnis autem scientia consistit
in discursu ad reliquum obiecti, sensui absconditum. At angelo penetranti
non celatur. Nam internum et externum rei patet illi. Decipitur
etiam Aristoteles putans sensum passionem solummodo perfectivam
esse: Nam voluptuosa et dolorifica fit, prout obiecta conservant
destruuntque. Nec per accidens dolor fit, quatenus organum a
vehementi sensibili destruitur. Nam et id dici posset de voluptate,
quod scilicet fiat, quia perficitur organum: Sed quidem videtur doloris
capax anima sentiens, tunc etiam quando obiectum non movet
organum, sed cogitando duntaxat, aut reminiscendo animal irascitur,
dolet et laetatur. Et in nobis hoc patet et in iumento, cum amiserit
pullum. Praeterea fiunt contraria circa idem subiectum. Ergo
dolor in sentiente virtute sicut voluptas fit. Nec docere nos potuit,
cur iucundum sit sensisse res: Sed tantum dicit, quoniam actuatur
potentia. Et hoc falsum est: quoniam actuari dolorifica specie non
est iucundum. Item transactis doloribus gaudet quoque spiritus. Ergo
iucunditas eo fit, quod scientia conservatrix est rerum omnium.
Spiritus autem expertus bona ac mala, discit quid sectandum, quidque
declinandum est illi. Quapropter et odiosarum rerum scientia bona
est: Nosse febres, venena, bellum, suave est animo, quoniam ita peritus
fit. Quamvis simul renuat, cupiatque eas sentire interdum. Ex
quo Galenus putat esse duas animas. Sed ita non est; sed in obiectis
salus et damnum mistim reperiuntur. Et illius copulam cupit, istius
recusat simul, ut dictum est.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche