Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 68

Precedente Successiva

non iudicabit contraria esse contraria, sed diversa: prout enim in ea
recipiuntur, ita iudicantur. Alexand. vero haec disquirens tandem
ait, potentiam esse incorpoream, sed tamen formam organi corporei,
in cuius partibus diversis contraria recipiuntur, et a potentia simul iudicantur.
Sed nil soluit; Eodem enim tempore eadem indivisibilis
potentia sentit plura et contraria: sentire autem non potest nisi informetur
illis. Ita enim sit sentire Aristoteli . Ergo non sufficit organum
informari, alioquin nunquam sentirentur.
~ Ipsa autem indivisa est, et non sicut corpus partitur, quod in variis
partibus, variis tangitur rebus. Quapropter Aphrod. sentientem animam
facit tandem corpoream, licet non dicat esse spiritum, sed vel
formam spiritus vel corporis, hoc est temperiem vel ex temperie resultantem
spiritum. Sed hanc speciem vocat indivisibilem per se, sicut
calor et albedo: divisibilem vero per subiectum cui inhaeret: Sicut
albedo partitur ad partitionem albi. Hoc autem et nos asserimus:
sed temperiem et spiritum sentire dicimus, quatenus res temperatae
sentiunt: non enim dant quod non habent. Unde Aphrodisiensis nisi
atrox positionis defensor sit, cogitur elementis sensum dare, alioquin
misto illam non darent, cum et sensus passibilitas sit illis conveniens,
et non relatio misturae, ut in alio libro

scripsi. Nec iudicium passionis
aliunde veniet misto, nisi ex miscibilibus, vel ex nihilo, vel a Deo,
vel ab anima mundi, quae non placent illi. At quidem nobis facile est,
his respondere difficultatibus: Nam cum corporeus sit spiritus mutabilisque
in diversis sui partibus, potest simul mutari diversis obiectis,
omnesque simul sentire. Si autem informaretur, unica tantum
informaretur forma, nec nisi unum sentiret. Eosdem porro motus in
eo sopitos, aliis advenientibus posse remanere, facile in aqua et in aëre
patet: Posteaque a consimilibus excitari et fieri reminiscentiam,
memoriam, et discursus: qui enim passus est, aptior est pati: Profecto
omnem sensationem immutationem esse, tactus docet, qui calefit, frigescit,
pungitur, lenitur, aggravatur, patiendo non formam, sed mutationem.
Gustus quoque et olfactus nullas formas, simulachraque admittunt,
sed sapores et odores, qui sunt actiones caloris in crassitie vel
in tenuitate ingesti. Sonum autem esse aëris motum, et non speciem
nec formam, Aristoteles fatetur, et realiter recipi. Ubi licet valde incusare
asseclas ponentes simulachra intentionalia, immaterialiter et
intentionaliter recipi in potentia immateriali: Cum haec intentio
non sit, quia nos ita intelligimus, sed quia est in natura. In natura autem
reales sunt res, quae movent realiter sensum; quem alteratione
fieri testatur Aristoteles , et sensatio omnis tactus, auditus, olfactus, et
gustus. Sed visio decepit eos, quoniam in pupilla visibilis obiecti imaginem
conspicimus, quod visionem intromittendo fieri contra Platonem
eos docuit, et per informationem intentionalem. Sed Plato per

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche