Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 74
intellectivam, alij separant: huiusque munus adsignant nosse
res in
universali, ut genera et species: Et in hoc consistere sapientiam
et principiorum
notitiam: scientiam vero esse discursum ab his. At
sensum nosse particularia, quorum
non est scientia, cum sint infinita
et varia: Scimus enim hominem sed non hunc et
illum. Iterum Aristoteles
ostendit sensum esse aliud ab
intellectu, quoniam ille vehementi
sensibili corrumpitur, ut ab igne et tonitruo.
Intellectus vero a
vehementi intelligibili perficitur roboraturque. Quo enim
universaliora
et abstractiora novit, perficitur magis ad intelligendum. Et
quoniam
intelligit res absque materia, vult ipsum esse separatum
immaterialemque.
Et hic alij interpretantur separatum ab obiectis, alij a
corpore,
ut non sit actus corporis, ideoque separabilem esse et immortalem.
Sed
cum intelligere sit passio, Aristoteles adinvenit alterum
intellectum
agentem, qui reddit immateriales res materiales,
praebetque
defecatas formas intellectui cognoscendas passivo. At ipse
activus
non intelligit, quoniam intellectus est passio. Hinc altercantur
Aristotelici . Nam alij cum Alexandro asserunt intellectum
activum
esse immistum, immortalem, immaterialem; passivum vero esse
temperamenti
habitum. Unumque esse intellectum agentem in cunctis
hominibus, non
autem passivum. Averroes utrumque abstrahit et
aeternat,
esseque unum in omnibus, et differre ab invicem, quia alter
patitur,
alter agit: non autem esse in bestiis: Beatitudinemque humanam
paucissimis
convenire, qui intellectui copulantur abstracto
per scientias rerum omnium, quas in
cogitativa, quadam nova potentia,
Averr. apponit. Latini cuilibet homini dant propriam animam
secundum Aristotelem : et intellectum agentem et passivum esse
duas
facultates eiusdem animae rationalis: et non organicas. Caeteris
dant cellas in
capite cum Arabibus, et laedi alteram sine altera putant.
Alij in corde eas locant.
Verum superaddit Aristoteles animam
motivam, quoniam eius
munus est opus, non scientia. Et alij vegetativam
et nutritivam, cuius est alere
corpus. Nam haec in plantis est
absque sensu, et in brutis sensus absque intellectu,
sed motiva sine
sensu.