Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 78

Precedente Successiva

sicut et sensus: Nam vident ita affecti, ut Poëta ait; et geminos
soles, et duplices se ostendere Thebas; saepe et in spiritum cerebro
habitantem insurgunt fuligines et fumi, et horribilia videre faciunt,
impediuntque iudicium verarum imaginum, interturbando motiones
spiritus certas, ordinatasque ad discursum. Nec quidem Aristoteles
debuisset imaginatrici saepe fallaci committere dormientis curam
animalis: sed rationali potius, cui invigilare proprium erat magis; sed
cum videret hominem decipi in imaginando, quod non est, et in somnis
hanc deceptionem esse creberrimam, partem animae novam pro
tunc comminiscitur. Falso quoque non esse sensum rei absentis docet:
cum illas et videre et tangere vehementer affecti videamur, nec
sit alius sensus videns in praesentia, et absentia, licet decipiatur iste,
quoniam ratio decipiendi est absentia rei, quam ut praesentem videt;
et in sensu remanere imagines palam est intuentibus albissimas res, et
audientibus rumores pergrandes, quibus remanet quasi albor in oculo,
et tinnitus in aure, quae sunt organa; multo ergo magis in spiritu.
Falsum est quoque ostrea non imaginari;si enim retinent memoria,
imaginantur, quoniam est supersentire retentas sensu res, imaginatio.
At discursum esse imaginationem liquet magis. Discurrimus
enim ab cognitis a sensu ad ignotas res. Hoc idem facit imaginatrix,
fingit arcem in aëre, hominem tricipitem, quoniam nota est sibi arx, et
aër et homo, et caput, ideoque copulat ista simul: et unam dividendo
notionem, semihominem imaginatur, et cum altero dimidio semicaprum.
Imaginamur regem non visum, videndo quempiam in dignitate
magistratum; et quia notionem magnitudinis et parvitatis habemus,
copulamus magistratui viso magnitudinem ac dicimus ita est
Rex. Quapropter semper a similibus procedimus. Ita in sensu quando
video Petrum mihi videor videre Dionysium sibi similem; et sentimus
rem in alia repraesentialiter in sensu, ita in discursu; ex hic quae praesentialiter
sensimus aut recordamur, ad quas non sensimus, procedimus.
Ex Papae Maiestate Dei maiestatem intuemur, et ex ventorum
tenuitate visibili Angelos invisibiles sentimus, et nominamus interdum;
et videntes unum coeli gradum septuaginta in terra miliaria
referre, discurrimus quemlibet gradum alium similem tantundem
importare; ita ex 360. gradibus universam rotunditatem metimur.
~ Numerus quoque apud homines usque ad decem porrigitur, quoniam
decem habemus digitos; sed quis scit quousque et quomodo
inter Angelos recte numeratur? Ex nostro palmo mensuram rerum
cognoscimus; hae autem omnes notitiae sunt sentientis spiritus; quia
notissimo per sensum ad ignotum procedit. Errores autem pene omnes
suboriuntur quoniam nos rem iudicamus sicut nos sumus omnino.
Unde Mahumetani Deum corporeum faciunt et Paradisum carnalem;
et Tertullianus eidem quasi humanam dat effigiem;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche