Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 82

Precedente Successiva

magis quam materia formaque, quis aufert, et oblivionem adducit?
Item si quilibet homo, animam habet propriam, et immortalem,
oportet esse infinitas animas Aristoteli mundum aeternanti. At quo
vadunt post mortem, cum Aristoteles neget infernum et Paradisum?
vel oportet eas de corpore in corpus migrare, quod reprobat Aristoteles
contra Pythagoram . At si unus est intellectus, sequeretur quod
Petro intelligente aliquid, omnes idem intelligeremus. Sed Averroes
respondit, diversas esse cogitativas; (quas Aristoteles nec cogitavit)
sed hinc sequitur, nos cogitativa et non intellectu intelligere. Atqui
si ipse intelligit intellectus separatus, non intelligemus nos, sed
species a nostro sensu receptae in phantasia illi deservient ad intellectionem,
nosque erimus obiectum et non subiectum, aut agens intellectionis.
Item quomodo haec anima non intrat etiam in bestias, si manet
in aëris sphaera, quam omnes respirant? Et quomodo de illis nihil
dixit loquendo de motoribus abstractis in Metaph. 12. ? Item si abstracta
est, non informat, nec homo erit homo per ipsam, nam a forma
Peripatetici dant esse rei. Item cur anima nostra non recordatur aliis
se corporibus defunctorum adfuisse et rexisse, si omnibus una est? Si
enim obiecta amisit, non poterit amisisse species ab eis susceptas, cum
magis fiat unum ex intellectu et intelligibili, quam ex materia et forma,
iuxta ipsorum sententiam. At si amisit, ergo passus est corruptionem.
Hoc enim est formam amittere. Sed impassibilis et immortalis est
illis, quomodo potest amittere et oblivisci? Aut quo fato cogitur introire
in homines, ubi amittat scientiam et obiecta sui perfectiva,
quibus gaudet et beatur? Concludamus ergo ex universalis cognitione
non comprobari intellectum separatum immortalem: Et Aristoteles
ac sui animadvertens particularia quoque ab intellectu percipi,
quando de particularibus praecipit et consulit; superadduxit tertium
genus intellectus, quem vocat practicum et particularium cognitorem
per universalia a speculativo praecognita. Sed palam est universale
cognosci ex particularium inductione. Eadem autem vis particulares
propositiones format, et ex eis universale concludit; ita et in
universali particularia postea novit, et directe et non reflexe, ut aiunt
fingentes; Unde scimus, et illi fatentur hos intellectus esse substantiam
unam; quae a particularibus ad universale et e converso discurrit:
idemque evenit sensui, etiam bestiae, qui passus ab uno igne, omnes
ignes vitat, et quia universaliter scit ignem urere, idem iudicat de
omni particulari igne. Facere autem duos intellectus, alterum qui
sentiat, in quo res sunt similes, alterum vero in quo sunt differentes,
figmentum vanum est. Sensus ova multa videns propter similitudinem
apprehendit illa ut unum, praesertim si non simul, ut loci differentia
distinguat. Sed foemella gallinarum magistra scit cuius gallinae
sit hoc, quia ex usu distinguere novit, et profecto si particularia cognoscere

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche