Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 84

Precedente Successiva

at fallacia detecta, calcibus postea armentarium occidit. Alius
vero seipsum. et Montedorus Marija a Tufo hac veneranda erga matrem
perpetuo usus est. Mus quidam fluvium tranans cauda sibi velum
facit. Vulpes multae copulantur mussib. caudisque huius ei gratia.
Astutia araneae ad captandas muscas stupenda est, qua ratione fabricatur
rete, circumponit fila attractoria, abscoditur in centro abdito,
quo fila immerguntur, et musca incidens in rete agitat, et agitatio
per filum usque ad araneam fertur, quae egreditur ad captionem
muscae multis cum syllogismis. Animalia imbecilla vivunt in Repub.
contra ferocia. Habent apes regem, obedientiam, excubias, fabros,
servos, magistros operum, sacerdotes, qui sunt fuci, et tanta arte cellas
fabricantur, quod nostras superant. Providentiam fornicarum
admiratur Salomon , et ad scholas ipsarum nos mittit. Aringhis Respub.
est, Rex coronatus, turmatim ambulant, in medio debiles locant, sedes
mutant aestivas, et hymales sicut gentes Aethiopes et Arabes et
Tartari, et nostri quondam Veientes. Grues ducem habent magistrum
militum, ordinem movendi, excubias, et lapidem manu tenet, ne dormitet
et excubitor. Leones parcunt subiectis, debellant superbos, recordantur
beneficiorum, ita quod leo quidam Romae noluit devorare
hominem, qui paucis ante annis in quodam antro spinam pedi affixam
leonis eiusdem casu extraxerat. Elephanti his pollent magnanimitatibus,
insuper et sapientia, arte praeliantur, addiscunt linguam, paciscuntur
cum hominibus, culpam norunt, lavantur post coitum, lunam
adorant, sicut Graeci antiquiores ob beneficia ab ipsa in nocte
praestita eis, iaculis invasi in theatro Pompeiano genu flexi supplicabant
pro vita. Transeunte Nilum Antiocho cum exercitu, quoniam
dux Elephantorum noluit primus transire, privatus est ducatu; qui decoris
impatiens seipsum occidit. Multa animalia honorem ambiunt,
contemptum norunt. Quid simiae argumententur palam est.
Honor et despicientia sensibus exterioribus non percipiuntur sed intelliguntur.
Intelligunt ergo. Et Iob ait Deus, Quis dedit Gallo intelligentiam?
Et in serpentibus prudentiam Iesus ponit. Et omnia animalia
disciplinabilia, prudentia donat Aristotel.. Dicunt tamen illa
discere assuefactione. At nos etiam assuefactione artes discimus: sed
quis assuescit nisi praevia ratione polleat, ut possit assuescere? At quo
assuefierat leo ille gratus, et formica nata in aestate congregans pro
hyeme? quando per aëris immutationem cognoscunt pluvias, et
ventos, Nonne syllogismo a causis ad effectus utuntur? Dicunt instinctu
naturali, at instinctus est impulsus praevidentis sapientiae; ergo
quoniam ab aëre patiuntur, sentiuntque; sciunt quid faciendum
instat in aëre. Formica ab altera discit formica sicut nos, et ita consulunt
in futurum: necesse est eas uti voce, et se invicem iumenta, et
aves vocitare. Ergo discursus habent, at nos ipsarum linguam non

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche