Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 85

Precedente Successiva

percipimus, quoniam nec Polonorum, aut Indorum percipimus; omnes
enim suo pronunciant quisque modo. Canes tamen nobiscum viventes
et simiae bene addiscunt linguam nostram; nam in alias delati
regiones linguam accolarum non intelligunt. Vidi Neapoli canem Polonum
nil percipere linguam Neapolitanam, nisi loquentis Polonice.
Verum pronunciare quod volunt, nequeunt, quoniam non habent organa
similia nostris, sicuti nos non possumus uti tuba, ut cythara; nec
cornu edere campanae sonum. Psittaci tamen palatum concavum habentes
sicuti homo bene discunt verba multa humana. In mari quoque
inveniuntur pisces homines prorsus; et in Olanda et Lusitania
visi sunt omnes humanas functiones obire; at linguam non discunt ut
loquantur; nam extra aquam parum vivere poterant. Sunt Satyri et
Sylvani homines sylvestres, et testatur Divus Hieronymus in veritate,
et profecto cum Tartaros et Aethiopes consideramus, et loqui audimus
ignotos sermones, videntur rudiores nostris equis, differentes
moribus, et actibus nostris humanis prorsus. Ita videntur alia nobis
animalia absque discursu et iudicio, sed omnia pollent ratione, alia magis,
alia minus; sicut inter nos evenit, quod multi homines videntur
bestiae. Idcirco Aristoteles dixit non omnibus inesse intellectum. Quapropter
videndum est, num homo sit prorsus similis bestiis, et moriatur,
et nascatur sicut illae; vel in se habeat diviniorem animam, et unde
hoc scimus.
~ Non quidem assero sapientiorem, qui meliora organa sensus habet,
multae autem bestiae praestantiora habent organa, et multi ignorantes
visum auditumque meliorem, quam Philosophi habent. At non ita organa
interiora neque spiritum sentientem, iudicantem de sensibilibus;
cum omnis sensus cognoscat extrinsecum per se, reliquum per discursum;
et quia bruta sentiunt extrinsecum et ad reliquum discurrunt: Sicut
ex motu in nocte hominem sentiunt, die vero ex figura, reliquumque
iudicant; discursiva dicenda sunt, id est, rationalia. At quia parum
discurrunt ultra quod vident, et sentiunt praesens, homo vero discurrit
ad multa similia Entia et actiones, et figuras, et virtutes, et vitia, et negotia,
eodem in tempore, cum ob meliora organa interiora, tum ob spiritum
puriorem, lucidiorem et nobiliorem, et ob perfectionem, quam
spiritus habet a mente immortali ipsi indita, ut nunc docebimus; evenit,
ut homo dicatur rationalis, non autem bruta, non quia non ratiocinentur,
sed parum; sicuti nec plantae vocantur animalia, quoniam sentiunt
parum; ita et nos loquemur: Sed hominem rationalem mentalem intelligimus,
bruta vero ratione sensitiva donamus, quam D.Thom. vocat
aestimativam: quae per essentiam est sensus, participatione Ratio.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche