Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 92

Precedente Successiva

Deum; ut mihi Angelos quoque ostenderet bonos et adhuc non impetravi:
At Diabolus dixit illi, omnes esse bonos, alios magis, alios
minus; eiusque dolos percepi et sanctior inde evasi. Nec experimentum
narro imperiti, timidi, vel mendacis hominis. Utrumque enim
vitavi semper sedulo sicut pestem diram, postea multas aliorum experientias
habeo: qui increduli pridem ex ipsorum visione et allocutione
mutati sed in melius. Unde concludere licet, quod veluti daemones
cum hominibus conversantur, Angeli quoque conversentur.
Hoc autem indicium est magnum, quod de corpore egredientes animae
ad societatem bonorum aut malorum Angelorum assumantur,
quibus similiores facti sunt in operibus vitae huius: alioquin quid
prodesset illis curam nostri ita gerere, et nobiscum commercia inire?
Innumerae sunt nationes idem testantes; tametsi negent nonnullae
animorum immortalitatem. Praeterea argumentum Iesu Christi
contra Sadducaeos pro immortalitate animorum nemini non
persuadeat. Si enim Deus comparuit hominibus multis, seque Patrem
hominum declaravit, sicut Abraham , Isaac , et Iacob , indicium
est nos ad Deum pertinere post mortem. Neque enim nostri tantam
gereret curam sempiterna morte destruendorum; Ideo David Psal.
8. exclamat;

Domine quid est homo, quod memor es eius?

et alibi:
Psal. 143.

quid est homo, quia innotuisti ei? Homo vanitati est similis et
umbrae

(ait) iuxta praesentem vitam. Nihilominus constituisti eum super
omnia opera manuum tuarum
, etc. Ita Christus concludit contra
Sadducaeos. Deus est Deus vivorum et non mortuorum, ergo (quasi
dicat) declarando se Mosi , quod sit Deus Abraham , Isaac et Iacob ,
necesse est Isaac , Abraham et Iacob vivere post mortem in Deo.
Tanta enim affinitas eius cum hominibus nimia esset. Et stulta, si paululum
victuri, et perpetuo morituri essent. Qui autem has, aliasque
neget visiones et testimonia Sanctorum et sapientissimorum hominum,
in ancipiti dolore semper versatur; ita etiam posset omnes negare
historias quas non vidit rerum. Hoc in libro praesuppono Deum
esse et intelligentias abstractas, et scientiam extare et sensum, saltem
in animalibus; quo possim demonstrare ipsum in caeteris Entibus.
Nam bene novi Scepticos, qui scientiam esse negant, et Epicureos ,
qui negant Deum esse, parum his rationibus assentiri; sed in Metaph.
et in Antimachiavellismo has praesuppositiones demonstravi contra
omnes contradictores. Aristotelem autem dicentem Deum non habere
cum hominibus amicitiam, quoniam non est proportio finiti ad
infintum, maiestatem, non bonitatem dei considerasse.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche