Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 94

Precedente Successiva

in materia; et mutua se pugna persequi, utri dominari in ea conveniat;
quoniam vero mortales sunt, ne penitus extinguerentur, dedit
illis Deus virtutem diffusivam, multiplicativam, generativamque ipsorum.
Ita quod miraculum apparet, quantopere amplificentur calor
et frigus, ubi dominari datur; et quomodo ille a sole in terram, hoc
autem a terra ad coelum expandantur, et amplificentur; et quidquid
agunt conservandi se cupiditate atque aeternandi agunt. Hanc vim
amplificativam locus, materiaque non habent, quoniam mortales non
sunt, extantque sicut bases rerum.
~ Invenio deinde lapides, ac metalla ad sua cognata descendere corpora;
et ubi nascuntur, amplificari augerique convertendo in se fluorem
terrestrem fierique montes altissimos; qui profecto fieri subito
non potuissent, sed temporis diuturnitate, sicut ossa crescendo; haec
tamen vi generandi alios lapides, aliaque metalla carent, quoniam
dura constant materia diu renitente frigori, calori, et iniuriis, nec ideo
indigent amplificatione, et vita in alio simili, nec ingenium ad hoc in
eis comperitur. Plantae autem quae patibiliores sunt aptioresque ad
mortem, propagant se et germinant, prolificantque, ut in similibus
vivant.
~ Dehinc elevantur ab innato calore, et sole adiuvante flores fructusque
edunt, semina vitae; qui cadentes humi putrescunt, novasque producunt
plantas; utque semina serventur cingunt osse et pulpa; foliis
defendunt a calore et frigore, et spinis animalibus, quantum possunt.
Animalia vero, tenuiori ingenerata substantia donata, agitantur,
separanturque a corpore, in quo nascuntur; quia non sufficit illis
terrestris cibus, uti plantis; ac sese induunt varios cortices, testas,
squammas, pelles, armantur cornibus, unguibus, dentibus; et quidquid
habent et operantur, ad vitae conservationem spectare conspicitur.
Nec superfluum in eis invenitur, nec deficiens quidquam; sicuti
qui rite inspectant, cum stupore fatentur. Mirabiles Elephantorum
proboscides Galenum ( 17. de usu part. ) exclamare cogunt in laudem
Dei: quem semper negarat.
~ Anatomia testatur non posse desiderari, nec auferri ossiculum, aut
fibram, quin fabrica non depravetur, tota quidem ad conservationem
ordinata. Quoniam vero haec ita se habent, dubium est mirificum,
quisnam sit architectus ipsorum et ubinam ars tanta hospitetur. Sitque
ne in homine portio ad aliam spectans conservationem quam
praesentis vitae; profecto aut fatendum est Deum immediate haec omnia
fabricari, aut numen, aliquod nobilissimum, habitareque in ipsis divinam animam, regereque; neque enim regere quis novit opificium
quod ignorat.
~ Quapropter existimat Virgilius mentem extare infusam per artus
mundi, totam agitare molem, haec omnia formare corpora, et animare

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche