Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 95

Precedente Successiva

et ad suos producere fines. Idem Lucanus cantat et Stoici docent.
Non enim stupidae virtutis opera apparent esse, neque animae belluinae,
nec humanae, sed longe sapientioris; intellectuque divino altissimoque
regi apparent.
~ Admiror equidem hominem tanto praeditum ingenio, animamque
eius regentem corpus, nec tamen ipsam scire, qua ratione regat. Fiunt
intra nos tot concoctiones, separationes, aggregationes, nutrificationes,
assimilationes, nec tamen intelligere possumus, quomodo fiunt;
et quidem nos ipsi, qui animae sumus, hos actus operamur, nec tamen
nostra opera, nec operationes nostras scimus. Nec possumus
corpus aliud fabrefacere instar nostri: Et quamvis anatomias plurimas
conspectemus, minus tamen scimus.
~ Praeterea dubitamus quid sit anima. Et quidem nos ipsi dubitantes
sumus anima. Corpus enim discurrere nescit cum sit crassum, sed sentire
tantum praesentes, robustosque affectus. Atque si nos ignoramus
nos ipsos et corporis fabricam et regimen: neque enim scimus qua
ratione movemus illud, num spiritus nervos intercurrat, aut facultas,
unde oriatur motus; cum tot questiones hac de re inter Philosophos
controvertantur: Ergo dicendum videtur aliam inesse causam, quae nos
regit, ducitque in fabricando corpore. Itaque brutorum animas et
plantarum ab alia causa instrui regique: omnemque animam manere
intra corpus quasi coecam, vel in tenebris, ita quod non videt
seipsam, neque opera sua, veluti si ego in tenebris scriberem hoc folium,
et alter in luce manens meam regeret manum; ego tunc non viderem
meipsum, neque id quod scribo. Ac mox per fenestram prospicerem
interrogando alios viatores, quid sum ego et quomodo scripsi;
ita per oculos et aures explorat homo extrorsum quid sit anima, et
quomodo corpus regat, et quidem ipsemet est anima; qui de seipso
quaeritat, interrogatque. Profecto tanto corpus artificio movet anima,
quod mille syllogismis non intelligitur, nec imitari possumus, ipsa
vero subito absque negotio et syllogismo has actiones et opera mirifica
edit. Iamque in superioribus sermonibus declaravimus calorem
fabricare animal et plantam, sive animam aliam. Ergo fateri cogimur,
naturam omnem esse rationalissimam ac sapientissimam in faciendo
ac dirigendo opera propria ad finem. Animamque humanam,
licet sapientissima animatorum sit, et ferarum et plantarum, non tamen
tanta pollere scientia, quanta architectus opifexque parvae plantae. Si
autem calor est opifex, animaque nostra calidus est spiritus, cur et
quomodo ignorat ipse quae operatur, et quomodo in nobis et in aliis
rebus? O Prima sapientia illustra nunc mihi mentem, utque intelligam
te, ingredere in me, aut instrue magis. Proculdubio sapientia
prima mens altissima rerum omnium eminenter est intra res omnes,
omnesque res intra ipsam nec ipsa commista, retentaque est: Sed

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche